Harpocrates

Harpocrates

 

Bonaventure Baron, Harpocrates, sive Diatriba Silentii

   

[Transcript by Jason Harris, 31.03.2009]

[

HARPOCRATES

QVINQVE-LVDIVS,

SIVE

DIATRIBA SILENTII.

 

SYNOPSIS

LVSVVM DIATRIBAE.

I. BIBLICVS.

II. HISTORICVS.

III. PHYSICVS.

IV. POETICVS.

V. ORATORIVS.

 

[339]

LVSVS PRIMVS,

paraenesis biblica

ad Silentium.

 

Custodi claustra oris tui, vt non delinquas in lingua; nec enim insontem habebit illum Dominus, qui procax est ad loquendum. Vtinam essem vir non habens spiritum, et mendacium potius loquerer: a muliere mala, et blanda lingua factum est initium peccati, et per illam omnes morimur. Dies nostri breuiantur, labor est ante nos; haec est haereditas verborum eius a domino Si non venisset illa, et loquuta non fuisset, peccatum non haberet: (quomodo enim morderet serpens in silentio?). At nunc irretiuit eam multis sermonibus; illa queata est verbis oris sui. Tu ergo scito quia dimittis aduersum te eloquium tuum. Si loquutus fueris, non quiescet dolor tuus. propter peccata labiorum ruina: Neque enim tibi soli peccabis; iracundia animositatis, et maledictio: vtraque ex ore proficiscuntur. Halitus eius prunas ardere facit. Si sufflauerit in scintillam, ignis exardescet, Praesentes enim, et absentes torquet, quasi lapis rotatus in impetu et circulo fundae. Flagelli plaga liuorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa. Mala est, mala est et vtilis potius Infernus quam illa. Sicut nouacula acuta facit dolum. Ipsa quasi tenerrimus ligni vermiculus, et octingintos interficit impetu vno. Si mihi non credis, operibus credite: ecce enim olim extremam castrorum parem deuorauit, et occidit multitudinem quasi hominem vnum. Hoc autem totum factum est, eo uod detraxerunt aliqui terrae: quanto magis qui Diis detrahit non erit impunitus? Quoniam ipse se in futurum obligat. Ne diligas verba praecipitationis; neque venias in locum, vnde partem Israel videas, totum autem videre non possis, vt inde maledicas ei per caliginem iudicans, alioqui peccatum tuum respondebit tibi; Sermo quem loquutus es, ipse te iudicabit. Tu ergo si audieris me, statues cultrum in gutture tuo; fune ligabis linguam tuam, ne sit tibi in singultum et in scrupulum cordis. Prouerbium est: In multiloquio non deerit peccatum. Et quomodo vinum potantem decipit, ita ingreditur blande, sed in nouissimo mordebit vt coluber. Qui patuit fluxum seminis immundus erit: semen autem est verbum, et susurro inquinabit animam. In succisione lignorum, securis fugit manum, et ferrum lapsum de manubrio percutit et occidit; ita et lapsus linguae quasi in pauimento cadens occidit proximum, et effundit sanguinem. Et, si tacita cogitatione responderis, [340] quis est qui non offendit in verbo? Video volumen volans: haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae. Venter noster quasti mustum absque spiraculo, coarctat nos spiritus vteri nostri. Nos concipit et non abortit: homo autem si audit verbum et commotetur in eo, dirumpet eum. Sicut aquae ductus in praeceps effundit imbres instar gurgitum. Propter hoc relicta sunt labia circa dentes, et ipsi molentes in minuto numero, alterum ostium circumstantiae, ne adincrescant ignorantiae nostrae, vt non delinquamus in lingua, est enim in illa verbum peccati. O mucro, vsquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigesce et sile. Melior est finis orationis quam principium. Etiam stultus si tacuerit, sapientior videbitur vitis loquentibus sententias, sed et subiugale animal mutum prohibuit prophetae insipientiam. Propter quod inexcusabilis es, quia ex ore tuo iudicaberis. Si habes in potestate animam tuam, adhaereat lingua tua faucibus tuis, et vox penitus non audiatur. Declina de semita tanquam damula fugiens: e regione fratrum fige tabernacula. Aedifica tibi solitudines, quia potens poteris, etiam in medio synagogae. Imo si voluerit, populus solus habit abit. Iterum dico, fuge dilecte. In solitudine rectas facies semitas Dei. Si autem cogit te initium aliquod rei necessariae vitae, fluat vt ros eloquium tuum, et et quasi lillae super gramina. Caue ne loquaris propositiones ab initio; quin quod remansit pone ante Te, et colligas spicas post terga metentiam. Mel et lac sub lingua tua. Bona abscondita in ore clauso quasi appositiones epularum. Qui feci os hominis fabricatus est mutum. Animaduerte et vide quoniam semel loquitur Deus et idipsum secundo non repetit. Electi Dei, sancti et dilecti abstulerunt a se eloquia. Noli ergo tu esse sicut qui mittit lapidem in aceruum Mercurij, nec in gutture tuo sit tuba. Ne dederis os tuum vt peccare facias carnem tuam. Precare ante faciem Domini, et minue offendicula. Sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei, et redde vitulos labiorum.

 

[341]

LVSVS HISTORICVS

de Silentio, secundus.

 

At enim emelechia haec, atque omnis honestas exemplo quam gnomis constat. Sed proh penuria fugiendum est e nostro seculo, et in aliud migrandum, vt Nazianzenum et Paulum (simplicem inquam) conueniamus, illum trimestri, hunc triennio silentes: Sed quantum vterque, si Theonem accedamus, qui triginta annis in eodem gurgustio degit tantum non mutus; et tamen tam illustri paradigmate ideam virtutis edidit quam alius quispiam non expressit modo, sed excessit. Is erat Theodosius Abbas, qui triginta quinque annis liguae imperauit, in cella, illo viui sepulchro defixus, neque interim auditus, nisi miraculis, vt cum qui pro se tacuisset, portenta loquerentur. Hic nimirum ille est qui noctuos lauernas in gurgustium eius praedandi libidine ruentes, oratione defixit. Ad quem cateruatim fluebat vulgus languentium; caecorum, claudorum, aridorum, actutum, ab ipso redintegratus. Hunc admitor, sed aestimo Agathonem, qui triennio lapidem ore continuit, quo silentium disceret; vnde et factum est vt cum deinde loqui vellet, non posset. Et quis putet Paulum protoeremitam Thaebaeum nonaginta octo annis vlli familiarem, quem certum est nulli interim visum? Hos duces illae copiae sequutae sunt quibus deinde AegyptusPalaestinaAsia omnis abundauit. Qui dum synaxem celebrarent, non sputa emitterent, non excreando obstreperent; russi ipsi, (parum erat verbis) temperarent. In Tabinensi monasterio, quod in eremo Scytua situm, Arnos abbas quingentis monachis praefuit; et tamen quum tot essent, susurrum, russim halitum etiam continebant, vt aduenae locum ingressi, desertum putarent. Et ego his heroibus quoduis promittere ita ausim vt velim eorum prodigia in prodigijs non numerare. Quid enim non valeat, qui tam valentem bestiam cauea sua inclusit? Macarius hoc locoRomanus draconi culludebat, leoni imperabat. Et in Aquilone nostro ille Affligensis alumnus qui sexdecim annis tam seuerum obmutuit vt ex eo non semissis syllabae audiretur, quum deinde claustrum igne correptum late flagraret, atque alij frigidam vndatim affunderent sed frustra, ille mutam diu linguam in haec verba laxauit: Stet ignis, stetitque iginis verbo eius. Vbi interim rationi litantes, volent silentium viri potius quam miraculum ipsum mirari: nam ex ijs quos nemo in apotheosim retulit, nonnullus, (fuit autem Augustus Caesar) quum primum fari coepit, strepentes ranas in auito suburbano silere iussit, et ex eo tempore negantur ibi ranae coaxare.

 

Nempe silentij cultus in Ecclesia adultus potius quam ortus est, saeculum omne, terras, gentes imbuit. Nota Olympias PythagoricorumApollonius Thianaeus tantundem tacuit, eo successu, vt arcana proderet, futura praediceret, vinctum compedi, puellam morti eriperet quum iam illa funus efferretur. Sed hi denique fibulam suam laxarunt. Diogenes Laertius, quod matri nescio quid dicendo offecisset, deinceps tam pertinax obmutuit, vt illum nec Adrianus Imperator mouere potuerit etiam poena capitis indicta; cuius constantiam admiratus Caesar pepercit, orans vt saltem ad aliqua problemata data tabella responderet, quod fecit; plane instar Sulpitij nostri vere Seueri, qui aliquando lingua lapsus, silentio eam ad mortem vsque damnauit. Iam si Peloponesi Spartam traijciam, ibi enumero omnes Laertios, quemque Sulpitium offendam, qui etiam in loquendo silentium seruabant. Audi enim epistolam eorum vnam ad Philippum Regem (Si); et aliam ad eundem (Non). Scripsit siquidem ad eos Philippus minabundus, inquiens: Si in Lacedemonem impressionem fecero, extorres vos agam: et rescripserunt. (Si) Atque iterum quaerenti num se in vrbem intromiterent? responderunt palmaribus litteris (Non).

 

Si iam ad teneriorem sexum excucurrero, qui lubricum linguae plerumque [342] in lapsu habet, quanta Epicharidis obstinatio silendi, quae cum consciret Pisonianam coniurationem, iussa tot mentis lacerari, vt indicaret nescio quid; prima die non verberibus, non ignibus cogi potuit, non ira eo acrius torquentium, ne a foeminia vincerentur. Postera autem, quum ad eosdem cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis membris insistere nequibat) vinculo fasciae quam pectori detraxerat, indidit ceruicem, et corporis ponderi innixa spiritum moriendo expressit, quem loquendo noluit. Ex nostris Susanna plagijrea, tam periculose, vt accusator in testem, hic iniudicem coiret; sed adhuc tacuit, tanquam reuerentiam silentij famae, imponitati, vitae ipsi praeferret; non meditata oraione purgans se, sed nulla, merita adeo vt pro illa taciturnitas ipsa loqueretur. Claudat hoc agmen Virgo quae in vastissima eremo tot annis cellae ac silem tenax, tam auersata est dialogos omnes, et hominum contubernium, vt cum illac in tot lustris semel hospites monachi transirent, non respexerit aspecta, ne vel oculis loqueretur.

 

 

LVSVS PHYSICVS

de Silentio, tertius.

 

Nempe quot rerum ordines tot praecones sunt, quibus ipsum Natura, tono materiae cognato, id est nullo commendat. Caeli, illi rerum primitiae natu ac nobilitate, sine strepitu sunt, nec tamen sine motu; tam facile vasti illi orbes radunt se, et amplectamur. Summus aeris triens summe tranquillus est: citium hic et depressor, stridet. Ita silentij exempla habemus optima, maxima: quo enim haec puncticidia terrarum ad caelos? vbi ignis etiam viciniam concaui sui tranquille lambit, vtut apud non crepet? Ad haec, ille aeris populus aues, idem argumentum egregie explent, quoniam quae optimate canore praeditae sunt, stato, modicoque tempore canunt. Lucinia auium Apollo, cuius exemplar Musas musicas facit, canit diebus quindecim, sed solis; ne quis sibi mentiatur semper dicendum esse, quia bene. Merula aestate canit, hyeme balbutit, circa Solstitium muta: Cygnus sui praefica, optimum carmen vltimum edit, tanquam consultum sit tum desinere, quum desideramur. Quin Natura ipsa definitum omnibus cantum ac temporaneum largita est, Acredulae matutinum, Cicadis meridianum, Noctuis serum, Vlulis vespertinum Bubonibus nocturnam, Gallis antelucanum. Ita omnibus loquendi vim dedit, singulis vices. Ad haec, quae dignitate praestant, etiam silentio; viliora capita srepunt: Rana coaxant, nunquam non; Pauo mutus est; Pica diacula omnibus fastidita: Ciconiae plerique elingues quibus tamen in Thessalia tantus honos est, vt vnam occidere capitale sit, eademque legibus poena quae homicidio. Certe Grues quumex Cilicia montem aureum transuolant, calculos ori immittunt, vt non modo nolint strepere, sed nec possint, contra aquilarum vim praesidium a silentio mutuatae. Nempe animal quodque vt sapientia, ita silentio praestat. Simia tot stratagematis ingeniosa, in qua rationis opera sine ipsa miramur, non vocem habet: Elephas etiam, ille animatus mons, et tamen funambulus, loquendi nec instrumenta quidem; et quae animalia sermonem nostrum exprimunt, ad perniciem nos imitantur. Hiena humanas voces ad homicidium addiscit: quum pastorum nomina callet, foras vocatos, necat. Craculi idem dociles, itidem insidiantur, argenti, et auri furaces. Iam vero ille Caesar quadrupedum Leo, ferale rugit, sed raro; ita silentio addictus, vt fragore irretetur, cum ex aduerso debillima quaeque tonent. Noctua nouem voces habet: Canibus id familiare scimus, vt quo defecerint plus virium, eo latratibus indulgeant. Illud nolo indictum, animalia aliqua duplex cor habere, nulla linguam. Soli lacerta bifida est, serpenti trisulca, Vitulo marino duplex; sed vbique [343] diuisio est non multitudo. Et si omnem familiam naturae censeas, dices tinnula quaeque effoeta, virtutes silentio nupsisse. Vasa vacua altum bombant, farta vix ficta sonant. Profunda flumina etiam tacita sunt; vndas agunt, quae non habent. In metallis, aurum mutum, aes, et vilia sonant: et illud tamen duplo grauius est argento, aere, stanno. In Larice ligno quod sexuum differentiam habet, mas qui fragosius caeditur, operibus ineptus est. Nolo nimius audiri: Illud tamen aliquis expendat, vt lingua nostra, amara, salsa, acida reddi potest, dulcis non potest: Vt sonus ex dirupto acere sit, quasi refragante Natura, et silientij iacturam gemitu testata. Nempe non precario silemus: Melius audimus quum retinemus spiritum quam quum emittimus. Silere contra sitim valet: et, si quid ingruat euersis, ac scandentibus, contra ictus item spiritum cohiberi remedium est. In corpore nostro quae irritamenta silendi? Quum sensoria omnia, et omnia organa Natura plerumque dupla, et paralella esse voluerit, oculos, aures, brachia, manus, latem, femora, poplites, et pedes, vbique dextra, ac sinistra, os solitudine damnauit, tanquam nihil minus nos agere vellet, quam loqui. Illa oris claustra, repagula dentium, ac labiorum, quid loquuntur nisi quam minime esse loquendum, quum natura ipsa circa linguam castra metetur? Caetera animantia cum vita vocem accipiunt; homo, nisi trimulus, infans est; propter quos Aegyptij silentium 1095 diebus adumbrarunt, quod eo vsque puero necesse sit muto esse. Cresi filius semestris loquutus est, sed eo prodigio totum illud regnum ruit. Quin aliorum strepitus omina in malum sunt: Canum latratus hostium insultus notat. Noctuae ante Solis occasum garrula pluuias portendit.

            Et pluuiam Cornix plena vocat improba voce.

Cum ex diamettro aues, quae terrestria loca habitant, si cum silentio ea deserant, serenitatem portendant. Adeo omnia silentij obseruantiam nobis adferunt, aliqua etiam necessitatem: quoniam in litteris ipsis quibus ad loquendum vtimur, plures mutae sunt quam vocales.

 

 

[344]

LVSVS POETICVS

de Silentio Quartus,

VIRGILIO-CENTONES

de damnis linguae.

 

     Dii quibus imperium est animarum, umbraeque silentes,   A

Et Chaos, et Phlegeton, loca noce silentia late,

Hunc mihi da proprium virgo sata nocte laborem,

Hanc operam nosti, et nimium meminisse necesse est,

Quae scelerum facies vobis, quae maxima turba est

Quos rapidus flammis ambit torrentibus amnis,

Tartareus Phlegeton? Quantos premit aspera lingua

Quum sonitu feruet, et verberat ictibus auras?

     Non tam creber agens hiemem, ruit aequore turbo;                        B

Non sic aggeribus ruptis quum spumeus amnis

Exiit, oppositasque euicit gurgite moles,

Fertur in aura furens cumulo, camposque per omnes

Cum stabulis armenta trahit, velut aspera lingua

Ante Notos Zephirosque volat, da corpora letho

Semineces voluit multos:

In segetem veluti quum flamma furentibus Austris

Incidit, aut rapidus montano gurgite torrens;

(Dij meliora piis, erroremque hostibus illum.)

     Hinc furiis agitata odia, et discordia demens                          C

Bella manu, lethumque gerens; glomerantur eodem

Iraeque, insidiaeque, et plurima mortis imago:

Et metus, et malesuada fames, et tristis Erynnis

Vipeream inspirans animam: Nec nomina quae sunt

Est numerus: nec enim numero comprendere refert

Quem qui scire volet, Lybici volet aequoris idem

Discere quam multae zephiro turbentur arenae:

Aut vbi nauigiis violentior institit Eurus,

Nosse quot Ionij veniant ad littora fluctus.

     Nec tamen interea mortalis mucro fatiscens                           D

Proxima quaeque metit: Longe pars maxima pugnae

Saeuit in absentes proturbatque eminus hostem

Missilibusque furit: Magnas it fama per vrbes

Fama malum, pedibus celer et pernicibus alis

Et sicti prauique tenax, et spicula vibrans

Crebra niuis ritu, magnumque agitata per orbem

Eludit gyro interior, sequiturque sequentem,

Altior assurgens, rursumque innoxius absens

[345]

Vulnus alit; Qualis coniecta cerua sagitta

Quam procul incautam nemora inter Cressia fixit

Pastor agens telis, liquetque volatile ferrum;

Illa fuga quamuis syluas, saltusque peragret

Dictaeos, haeret lateri lethalis arundo.

     Nec vero in famam tantam, nec viscera viuis                         E

Eripit, insequitur tumulos, iuuat ire sub vmbras

(Suadet enim vesana fames) manesque profundos.

Quid memorem vt (demens vocat in certamina Diuos,

Ceu genus antiquum terrae, Titania pubes

Fulmine deiecti. Quis carmine colligat vno

Ausit vt ille dolis instructus et arte Pelasga

(Dulcibus ille quidem illecebris) (ceu nubibus arcus

Mille trahi varios aduerso sole colores)

Mentiri, nec restat adhuc mortalibus vsquam

Intemerata sides: longa est historia, longae

Ambages, si summa sequar fastigia rerum.

     Scilicet hic animas sub tristitia Tartara mittit                           F

Hinc omnis tuba ad ripas effusa maniplis

Incurrunt Phlegetonta furentem ardentibus vndis:

Matres, atque viri, defunctaque corpora vita

Magnanimum heroum, pueri, innuptaeque puellae,

Quam multa in siluis autumni frigore primo

Lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto

Quam multae glomerantur aues, vbi frigidus annus

Trans pontum fugat, et terris immittit apricis.

Et fors omne datum trahimus per talia tempus,

Et tanquam geminas auium vox obstrepat aures

Tot linguae, totidem ora sonant, fragor intonat ingens;

Et fugit interea, fugit irreparabile tempus.

Singula dum capti circumuectamur amore.

     Quo ruit et mutata loco sententia cedit?                                            G

Quo tantus furor hic? Quis relligiosa Deorum

Limina, et excelsi montis iuga summa petiuit?

Quo tantus furor? Anne iterum crudelita retro

Fata vocant, conditque natantia lumina somnus

Vestibulum ante ipsum primo? Sic omnia fatis

In peius ruere, et retro sublapsa referri;

Aspicis, intereunt segetes, subit aspera silua

Lappaeque, tribulique, interque nitentia culta

Infelix lolium, et steriles dominantur auenae

Pro molli viola, et purpureo Narcisso.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imber,

Aura susurrantum nobis, et noxia verba.

Quis modus? An sua cuique Deus fit dira cupido?

Quid delubrae iuuant? Nobis sic tempus agi res?

Dij prohibete nefas: Dij talem auertite pestem.

[346]

     Vero vos (adeo in teneris assuescere multum est)                              H

Claudite iam riuos pueri; dum mobilis aetas,

Dum faciles anni, date mollibus ora capistris.

Parcite oues nimium procedere; non bene ripae:

Creditur; aduenies fandi, ne accersite tempus.

     Tuque prior, Tu pater colo, calathisque Mineruae                             I

Foemineas assueta manus, quae plurima fando

Enumerare vales veterum, (si posse) malorum

Securos latices, et longa obliuia pota.

Heu fuge, nec (nec voces vltas tractabilis audi)

Qualis spelunca subito commota columba

Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi

Fertur in arua volans. [K] Tuque o cui plurima menti

Canities, quam tota cohors imitata praeuntem.

Aeternum caelorum, et virginitatis amorem

Intemerata colit, quae Te, nymphasque sorores

Exerces, voluisque vices, perque omnia versas.

Vir gregis ipsa; tuae sint fida silentia linguae

Vix effata simul, pallor simul occupet ora;

(Hae tibi erunt artes) mediaque in voce resistat.

Namque vbi deposita tandem formidine faris,

Tinnitumque exes quae se tua sub iuga mittunt

(Cymba velut magnas sequitur quum paruula classes)

Circum claustra frement, quam multa grandine nimbi

Culminibus crepitant, aut rupto foedere venti

Confligunt, ducis exemplum, imperiumque sequutae

Dira per incautum serpunt contagia vulgus,

Maioresque cadunt aliis de montibus vmbrae.

 

 

SYNOPSIS.

Multitudo peccantium et pereuntium lingua.                                            A.B

Vitia orta ex linguae abusu: innumera.                                                    C

Lingua absentes ferit, murmurando scilicet.                                            D

Mortuis detrahit, etiam Diuis.                                                                 E

Quam multi damnentur ob peccata linguae?                                           F

Multi loquium Religionibus pudendum: Est quidam regressus                  G

            Ad seculi vitam. Virtutes vitiis mutat.

Apostrophe ad iuuenes pro cultu silentij                                             H

Nominatim ad Monialem.                                                                    I

Vltimo singulariter ad Abbatissam.                                                     K

 

 

[347]

LVSVS ORATORIVS

de Silentio, quintus.

 

Qvanquam vix videam superesse illi quod addat nisi spicilegium, quoniam Ecclesiastes, Historicus, Physicus, Poeta, omnem huius areae segetem late messuerunt. Sed nolo huic quincunci numerum imminui; malo argumentum oratori, quam hunc illi deesse; inde plurimo magis quod obiectum in felicitate, industria in laudes est; vt etsi in effaeta materia gloriari non possit quis quod fecerit, sed conscire ausis quod voluerit. Quamquam hoc quod verumus, tale est, vt oratorem non deserat vnquam sed occupet, et velut antiperiscasi quadam semper, semperque ei instructo, silentium ipsum suppeditet quod de non loquendo loquatur. Sed ne ego, aut alienae messi iniurius, aut palato vestro in granis recoctam crambem intrudam; non cum historico facta dicam, sed facienda; non cum physico Naturam expendam, sed arbitrium, cui quam possum calenti, ac vibrata dictione silentij cultrum, poliloquii odium commendabo. Enimuero illud in optimatibus maiestatem tuetur, in priuatis humilitatem ornat; doctos arguit, indoctos docet; et quum vnum omnibus par sit, sed nullius ore dignius quam muliebri. Garritus siquidem, et libido strependi grauitatem immane prostituit, ac proinde Principeindignissimus est, paupertatem in odium vocet, atque adeo plebi vitanda; et quoniam insipientiam illae certissime aut comitatur, aut adfert, Senatui philosophorum et sequiori populo, remis, velisque fugienda est; hinc infamiam aggerant, illis ne accersant, Vas quum exploramus solidum sit an fatiscat; liquorem ei infundimus, qui solido instat, rimoso emanat. Ita plane cum tu lubricum, ac loquaculum vides, vitium et morbum eius intellige, eo grauiorem quo densiori imbre pluit. Solidus ille, ac sanus esset, totum complecteretur, nec redderet nisi granis; et modo amphoram, alias cyphum, vtrobique mensuram impleret; at cum omnia pessum dimittit, liquido argumento probat se etiam aqua indignum. Et quid ab eo potest expectari, qui accipere nihil potest nisi vt perdat, perdendo mereturne accipiat? Et, si commissum teneat aliquamdiu, rumpitur; si rumpatur non tenebit. Atque heus Tu (horum enim aliquem conuenire gestio), vt Tu amicum habere potes, qui simillimum tibi odisti; seruari tibi vis fidem quam prosternit? Scilicet his gracculis hic genius est, simul aliquid hauserunt, verbo, nutu, odore, protinus in alium refundere, quem interim volunt sacramento et stipulatione deuinctum ne quem in scientiae consortium admittat. Ita diuaricant illi sinum inde inde diuulsum; fide ardant vt taceant, exemplo suadent vt spargant; quod quoniam ex durante nunc saeculi praeponderat pactis ac gnomis, a tergo eos Nemesis sua sequitur, et iustissima talione produntur. Ita (proh peccatum) arduum est quod facillimum esse debuit; loqui agere est, et tamen tacendo lassamur. Et cum ad alia capita vitiorum Natura nos acerrime instiget, adhuc durius est vt repulsam huic demus ad quod nos vsus inuitat. Anacharsis ille Scytarum Apollo, Athenis a Solone conuicio exceptus, quum ad somnum sese a pastu componeret, dexteram manum ori imposuit, laeuam pudendis, atque ita quiescere deprehensus est, grauissimo magisterio docens acriorem esse linguae quam libidinis pruritum, etsi hunc acerrimum, pro quo etiam in somno foret vigilandum. Sane autem ego vtrumque similem reputo, non parem.Venus vires acquirit eundo, et suo vsu irritatur, vt quum populum in capita censeas in hoc genere saepius innocentem, quam poenitentem offendas; et haec libido loquendi velut ficus Indica se ipsam serit, atque ex aliquot monsyllabis granis in Iliadem sermonum redundat. Implicat, et conuoluit se farritus, et vt coeperit aliquando, non iam fertur, sed ruit.

[348]

            ____ Vt saxa abrupta quibus mons

            Praecipitat, cliuoque latus fallente recedit.

 

Lasciuis semen sterile est, oratio verbosis, qui rogari debent vt desinant, accepturi stipendium non quia dixerint, sed ne dicant. Subtrahat se potius Orator et receptui canat, vt illam dicendi crapulam infantia, quasi abstinentia coquat: silentio, et secessu desiderium sui gignat, nequando ructu illo et vomica fermenti non loquendi peritus, sed impertus tacendi censeatur. At enim illi absit vt audiant, ranis similes, quibus vox non in pectore, sed in ore concepta. Muscae illi molestissimum animal itu redituque. Hirundines implumes, quas Pytagoras tecto, Aristoteles tigno abigeret: Gallinae, minuta capitula, quae ad vniuscuiusque oui partum, rursum prorsum pipant, glocidantque. Aquatici canales, qui quum plurima punctim sorbeant, ne stillam bibere norunt, nisi vt vomant. Aes Dodonaeum quod omni aura vapulat, omni ictu strepit. Quam foret ratione hominis dignius, dignitati nostrae consultius, grauitatem silentio profiteri? Plurima secum? Minimum aliis loqui; necessaria raro, vtilia inuite, falsa ne vix efferre. Et, si Harpocrates non possumus, saltem Lacones reddamus Pudeat nos Euangelium a gentibus discere; et quam impudentes si nec sequimur praeuios, vt quum illi modestiae signum sustulerint, obstinati nos castra meremur? Saltem illam caeli Spartam accedamus, et in illa Deum, optimum eloquentiae, si quis, professorem; qui tamen longissima via? Id est, aeternitate, vnicum duntaxat Verbum est loquutus. Feciales ipsius fulmina, notentur, in quibus primum ignis paret, tum fragor auditur, ne nisi perspecta, agnita, diuina denique loquamur.

 

 

 

 

 

 

 

 

 © Jason Harris, Centre for Neo-Latin Studies, University College Cork, 2009.

 

 

 

 


Last updated 04/21/2009 19:04:40

Centre for Neo-Latin Studies

1 Elderwood, College Road, Cork

Top