Skip to main content

Eloquence

Eloquence

 

Bonaventure Baron, Panegyricus de laudibus Eloquentiae

   

[Transcript by Jason Harris, 29.03.2009]

 

[Pagination refers to Baron's Opuscula]
[231]

PANEGYRICVS
De laudibus Eloquentiae.

Quod orantibus solemne est, vt exordio dicendi thema totius dictionis, tanquam hominem in capite ostendant, id mihi ita pronum est (AA) vt in hac fronte, et sincipite orationis meae, non modo corpus eius, sed animam etiam ostendam, explicato insimul et argumento assumptae orationis, et causis assumendae. Adeo neque me materiae vnius iopia per omnes iactandum timebitis, quando ipse me grauissima hac saburraui; neque huc forte appulisse, aut malo dolo traducat, iam quum ipse conscientiam meam ac consilium explicatu eius probabo (quod spero) hostibus, si quis sint ad innocentiam. Vobis (viri ornatissimi) ominor, etiam ad applausum. Nempe pro Eloquentia loquendum est: pape quam iuste, vt haec aduocata generis humani quod impendit omnibus, experiatur ipsa suffragium; vtatur eo aliquando, quo vbique abundat, ne absurdissime contingat, vt quidpiam desideret semetipsum; quod non modo aequitati pugnat ne esse debeat, sed naturae etiam ne possit. Sane enim certeque hoc dicendi officium, neque dignius vlli quam creditori, neque facilius quam Eloquentiae; neque gratius quam origini suae impenditur. Quanquam ego Eloquentiae causam tueri magis quam mirari satis possim; vnde illa in odium hominum venerit? quo illla beneficio multorum ingenia demeruit, vt quae alias optari precibus, inuitari studio, peregrinationibus acceersiti consucuit, cuius togam arma metuebant, iam impudentissimi cuiusque calumniis in praedam cesserit. Vt quoniam Ciceroneomnium damnis extincto Fulvia linguam eius, hoc est, Eloquentiam ipsam trans fixit: ita plane videntur arbitrati isti Oratoriam cum ipso obiisse: atque adeo iam cuiusque impotentiae obiectam, velut emortuum Leonem ridiculis muribus vellicandum. Vsque adeo illa iam se ipsa minor est, vt eam aliqui ausi sint palam ostentui habere, et cuum Salustio oratoribus (si Deo placet) improperare.

Nempe Eloquentiae studium nunc saeculi ad scholarum subsellia, ac pauimentum ipsum proxime trusa est exercendae tantum adolescentiae, et ad grauiora irritandae, vt blandiente amoenitate, palestrae sudores dissimulare possint. Scilicet hos sesqui sapientes, si pollerent forte, Eloquentiae puderet, nequaquam commissuros, vt abiecta praetexta illi porro incumberent, quin statim vulgi sanna valuparent, veluti cum Domitiano intra iuuentutem canescerent. Ego autem (AA) aduersariorum  Eloquentiae magis quam ipsius misertus, statui suum ei patrocinium reddere stipendio aequitatis conductus, eo minus grauate, quod vno ictu duos absoluam, Eloquentiam calumnia, calumniantes errore Quamquam, quidquid erit a me hic dicendum (erit autem quod possum), optarem potius innocenti plausus fuisset, quam traductae praesidium. [232] Sed quoniam libido calumniandi ne sanctissimis quidem parcit, illa a vobis (spero) postliminium famae reperabit, si ego strictim ostendero necessitatem, vtilitatem eius (parum est non nocuisse), maiestatem, quae aduersarios opprimat, lucem quae vmbratiles perstringat; singula, totaque Imperatorum sententiis asserta, Sapientum calcuil definita, atque eo quod his maius est (quanquam hace maxima) sensu ipso beneficiorum.

Quidni enim, quando illa coelum virtute penetrauit: In hebdomadibus Planetarum, an non suum Eloquentiae astrum est, suus orbis? Ipsum illud Empireum Dei, et Capitolinum Beatorum, an non olim Eloquentia defendit cum loquentia ei minaretur? Audite enim (quod erit vobis videre) quo ariete fretiTitanes olim a cataclismo coelum incesserunt: Erat autem terra labii vnus, et sermonum eorumdem: Hoc nimirum illi coelis classicum cecinerunt; qui vt ad palinodiam cogerentur, non alio quam Eloquentiae fulmine vapularunt. Ait enim Deus: Ecce vnus populus, et vnum omnium labium, coeperuntqe hoc facere, nec desistent: Venite igitur, descendamus, et confundamus linguam eorum: tanquam simularet se, nescio quid, ab illa verborum grandine timere. Sed quid aestimo, quod Eloquentia coelum coelis dederit, quod eorum obsidioni anteuertit, audeo et addo, Eloquentiae Deum debemus. Ne fatiscite (AA) nec minemini mihi censuram: nihil ex me auditis, nisi quod ante me creditis, certissimo assensu complexi. Ipse eni aeternus Pater, quum solitudinem a sterilitate timeret, filium Eloquentia adsciuit. An non eni eloquendo genuit, si ipsum quod didit est verbum? Macta igitur Eloquentia tam augusto partu, hoc illustri omne primitiarum. Consta Patre quem constituis, fruere Filio quem edidisti. Vt pareret ille, eloqui debuit, hic dici vt nasceretur. Si is aliquamdiu obmutesceret effaetus, secum omnia extingueret. Si hic cum Aristarchis nostris Eloquentiae vterum refugeret, patrimonio Deitatis excidisset. Et quoniam lingua editus infans esse non potuit; quia dictus, etiam doctus, capacissimo intellectu paternam memoriam aequauit. Sane autem postquam aeterni Verbi natales obstetricem Eloquentiam, vt olim Iupiter Amalthaeam suam in apotheosin retulerunt, sane, inquam, insani illi qui iam ei calumniam moliuntur, cui alias supplices, vectigal latriae debuerunt.

Sed interim persentisco susurrum nonnullius, qui clancularis obmurmuret, quasi ego corniculam hanc alienis plumis obducam. Quid enim habet (inquiet) vnius verbi par silentio partus cum eo quod tu moliris Tulliano acroamate tot periodis lacinioso? Egregie sane quasi aut non ego Eloquentiam assererem, aut non illa breuitatem vendicaret; tanquam laus esset multis dicere, ac non multa; quae tum gratissime audiuntur, cum gibbos illos ac tubera Laconica securi amiserunt. Vt quid enim Asiatica ampulla, et tempestas dictionis, quando argumentum breui gyro absolui potest, imo nullo?Persius quot satyris Marsum euasit? non ille pluribus, sed tamen pluries; quomodo etiam C. Caesar ita ornate succinctus est, vt nihil dictioni eius ad fastigium Eloquentiae deesset, si adhuc aliquid defuisset: enim video his Logodedalis non repugnandum esse, sed ignoscendum; qui si saltem doceri didicissent, hinc ipsum deducerent non modo laudem breuitatis, sed exemplum; cum ille optime maxime disertus vno verbo omnia pronunciauerit, quod ipsum deinde abbreuiauit, et velut adhuc flueret, Iudaico compendio circumcidit.

Sed esto, ne fuerint haec; nihil Deus dixerit, radendus e cathalogo oratorum; an proinde causa nostra minuitur suffragio, quia non abundat? quoniam vera re illa Dei sine foro, sine Senatu facundia, in ornatum Oratoribus cedit potius quam in exemplum. Stemus in ea, quam isti traducunt, oratione, quae audiri sensibus, placere animis potest,  Prothea orbis terrarum, quae in vsus aliorum omnia versat, etiam seipsam in Senatru Augusta, in curia pugnax, in circo ludicra, in iudiciis arbitraria, tam illabitur illa animis, etiam odio et rabie obstinatis; aureus imber gratiarum, quae turritam  Danaeun per ahaena repagula  per fusos caceruatim satellites, sine hiatu, sine pugna depugnat. Vt quanquam ego loquelam Dei tanquam dissimbolam, a nostrate secreuerim, haec tamen videatur illi acerrime praeeunti instare. Nempe si ille Vniuersi hoc opificium non manu molitus est, nec instrumentorum  [233] supellectile, sed imperioso, sed imperioso illo  Fiat, et foecundo operum; ita plane haec, quam versamus verticordia Eloquentia non coagulum elementorum, sed ipsum hominem, hoc est, alterum Mundum suapte nutu fingit, plane pleneque ad imaginem et similitudinem suam. Quod si vos (AA) non credere modo, sed intueri mecum velitis; reuoluamini paulisper itinere cogitationum, et intereste maioribus vestris ciues. Nae enim ego iniurius Eloquentiae, ingratus authori eius orauero, si aliunde triumphum eius educam quam ex  M.Tulli domo. Hic enimvero ille est, qui cum populus vester ( Romani) annonae charitate obstrictus, necessitati manum daret; pars famem fugeret per saxa per ignem; pars iam multa in sortem  Libitinae venisset: Cumque proinde  Pub. Rullus Tribunus, legem  Agrariam promulgaret de terris viritim diuidendis: hic inquam omnipotenti ore suasit persuasitque, vt ille, ille populus ius regis, hoc est alimenta sua repudiaret. Vestram fidem  Quirites: si nunc temporis et Ecclesiae quisquam impastam feram, ac proinde efferatam, obiecto pabulo interdiceret, atque interdicto illo suspenderet: Quum olim  Babilone Daniel in cauea,  Romae vestrae  Ignatius in Amphiteatro,  Caesarea Mammes in arena leonibus obiecti exarmarunt eos quos irritassent; et, siue aequitate causae, siue reuerentia probitatis suae cicurarunt eos, vt praedae suae parcerent: quanquam alias inhiantes, vt periculum hominis suo redimerent adhuc inedia furentes, quotusquisque, inquam, hoc aut imperium hominis, aut obsequium ferae non referat in album miraculorum, Natura valentius, describendum in volumine coeli characteribus stellarum; et non hic hianer ac pandatione animi obstupesceret illum populum, cuius vos ipsi iam pars estis, certe posteritas, ad illud Tullij  Fiat, protinus velut Circaeo calice nouum, tot capitibus disparatum, sententiis conspirare? Videretis nimirum fletum in foeminis abstergi, querelas in filiis sopiri, dissimulari in patribus orbitatem; ea omnium vnitate, vt nollent non modo habere subsidia, sed habuisse, atque eadem lingua opus fuerit quo authori legis ignosceretur. Hic enumero ego illos inuidiae catulos, et eloquutionis mastigas optarem in solem educi hoc fulgore reuerberandos. Quid enim ad hanc meridiem gloriae opponent vmbratiles illi et angulares, latratibus ac vellicationibus nati, quorum, si quis malo publico rostra premeret, protinus dictionis ingratiis auditores toto proscennio fugaret?

Quid ad hunc illi, quid ad alium, Marcum item, dicturi; dico autem M.Antonium oratorem, cuius emphasis in dicendo, strictos enses, et iam iam intrudendos ingulo suo auertit, atque in satellitibus Marium expugnauit. Hic nimirum optimatum vitae infestus proditum a caupone Antonium armato satellito iussit protinus caedi. Et coeptum fieri; cum autem cauponiam lupi illi curriculoinuaderent, Orator extemplo suam illam volubilem linguam tot mucronibus obiectam ita expedite versauit, vt satellites Suada illa expugnati, dicenti impunitatem, gladios vaginis reddiderint. Ita vnius os, ad cotem Eloquentiae acutum, tot enses hebetauit; perfidiam in caupone, obsequium in milite, furorem in Mario irritauit. Versatilis facundia pluteos vineasque compegit, atque aggerem omni aere valentiorem, quanto maius est furiis quam ferro obsistere, et efficere vt acerbissimus hostis nollet quam ne posset nocere. Hoc ille tum, postea etiam Christus D. egit decantato prodigio, quum Pharisaeorum ministros ad comprehendendum eum destinatos illice oratione captos remisit ad authores caedis; vt intelligamus nullum fastigium Eloquentia altius ire, neque miraculis opus esse, nisi quum illa desideratur. Cum olim Gedeon Arabum et Amalechitarum centum viginti millia profligaret, miraculum erat; nec tamen multis, sed paucis bellauit. Cum deinde apud nos iam militante Ecclesia Ioannes Rex auspiciis Ioannis item Capistrani nostrae obseruantiae Minorum, octoginta millia Barbarorum fugauit, fudit, cecidit, quis miraculum neget? neque ipse tamen negare ausit se quindecim millibus instructum. Ac denique quum Deus statueret quam maxime vim suam in humanae inopiae campo veluti vacuo quodam explicare, illum adoptatum populum reclamanti, AEgypto eduxit, inuitis Chananeis intrusit, sed interim tamen illos muscis, hos vespis impugnauit; vt cum vtrobique sibi victoriam solus assereret, sed in pugna [234] complicem admisit, hic vero cum potentiam suam omni suspicione absolueret, inuadentes se summo miraculo, hoc est, oratione impugnauit. Adeo non inconsulte Phillipus Matedoplus sibi placebat in praedis ciuitatum quas oratione, quam quas armis accepisset, quod illas solus ipse, in his milites partem haberent. Sane enim certoque, aut ego rationes perperam subduco, aut non paulo maius est mentem praemanu exarmare; sessorem hominis agere quam iumenti, eodemque tentamento, non modo hostes imminuere, sed amicos augere. Caetera quaeque arma, stricti diametro enses, explosa per auras tormenta, vibratae lanceae, iactata pila, et quot iam cumque tela incus cudere nouit, ita exercere, cum hoste plerumque se ipsa elidunt, vt perdant peritura: At vero cum illa orationis Venus Eloquentia, illecebris suis fascinat aures coronae; cum cuniculi rationum sub verborum cespite subterranteam expeditionem ad arcem animi moliuntur, ibi enimvero nulla iactura dolemus, ne verborum quidem, quoniam illi ratione foeti arietes argumentorum hostes iudicio feriunt, inuadunt tanquam extraneos, seruant tanquam suos, in quibus ipsa etiam seruantur. Tanti est furor hominis etiam aura verberare; aperire quam frangere; et (quod audiuistis) sessorem hominis agere, quando ille animi nostri Eucephalus lupatis indomitus, popismis cicuratur.

Vultis paradigma (AA) certe autem velle debetis, hoc, si quod aliud, imo etsi aliud nullum: istud, inquam, M Tullij (cuius enim alias?) causae dignitate nobile, partium contumacia durum, animorum metamorphosi stupendum fuit, quum in Amphiteatro vestro, equites, plebi permisti in discretim spectarent: Id autem minus esse ex honore equestri ratus L. Otho, vtrisque classes disparauit: quod populus contumeliam sibi interpretatus, Othonem primum sibilo tum etiam ve inuasit; sed pro illo equites steterunt: vtrimque ita, odio, conuitiis etiam pugnatum, quum protinus ille figulus pacis et auriga animorum M. Tullius, raptim in concionem accurrens faces et saxa iactantem, tam foeliciter orauit, vt quibus exitus non patebat nisi per aduersantum stragem, inuicem extemplo complexi, inter se etiam de Othonis honoribus certarent. Quid adhunc illi Latinum Demosthenem? quid ad Atticum dicturi, qui numerorum machinis Graeciam omnem sus deque vertit: quanta quanta fuit? Quid putem dicturos si interessent ei cum Phillippo Regi parta etiam victoria pacem oranti negaret? Cum a Persarum rege ingenti aere in partem suam conduceretur, foedera icta rescinderet, vt plane non suadere, sed imperare Graecia videretur in fidem eius sacramento et stipendi obstrictae? Quid quod Pericles ipsis etiam Atticis ceruicibus insultauit, Eloquentiae equo inuectus his bullis phalerato? Non Cyneas plus Italiae quam Pirrus vindicauit? propter quod Agamemnon expugnandae Troyae incumbens oratores non milites optauit.

Atque hinc vtique factum vt in posteris quotquot se libertati addicerent, multo opere has Eloquentiae insidias euitarent. Carneades nouae Academicae Princeps dum Romam hanc cum Diogne Cynico et Critolao Legatus mitteretur, M Cato protinus ad Senatum accurrit palam, testatus praeiudicatum esse causae eorum, quam nisi ereptam vellent, ne Carneadem audirent, penes quem esset omnia etiam inuitis extorquere. Areopagus ipse preconis voce inhibebat dicturis ne prologis aut affectibus velitarent, caeteroqui corrumpendus. Et quod ego sextante amplius toto eo aestimo, non solum auditu sed et lectione eorum publicis instrumentis interdictum est: Vtique magna Eloquentiae gloria cuius etiam cadauer timeretur. Aut dic, cur spiritus Dei sollicitando ad stipendia Christi Orbi terrarum, ex illo coelesti arcu sagisttarias linguas vibrauit? non ille capita, in quibus sapientia ambitiose extaret, non brachia, non manus, illam corporis militiam, minus cataphractam pectoris minime, glandes occulorum, sed linguas flammis compactiles, flammam in linguas cuspidatam emisit, quo sciretur hanc Orbis resipiscentiam non Philosophiae tribuloso schemati, non armorum supellectili ad scribendam, sed loquutionis gratiae, facundiae foecunditati. His nimirum debet natale suos [235] Christi Ecclesia, nam quo aptius propagerentur fides Verbi quam lingua? Ita illa tanquam ferentarium vehiculum cito late circumduxit ipsum in primis per citima Iudea, per AEgypti vicinia, dein perIudorum maritima, trans campestria Graecia, vltra Apenninum et Alpes reclammante Orco, et furias suas interim censa ac lustro, in aciem ac bellum conscribente. Hanc tamen, si Deo placet, tueri necesse est in huiusmet fidei alumnos, hanc quam loquimus Eloquentiam, quae Deo opus suum asseruit, posteris Christum dedit, Christo etiam posteritatem, tantam operum foelicitate, eo temporis compendio, vt prouentus auaritiam vicerit, poene prius docuerit quam dixisset. Voluite tantisper praeiudicium duelli, quale quale illud quum Simon Petrus homuncio vnus cymbularius ex plebe piscatorum, Imperium Romanum, id est, Orbem terrarum et aquarum aggrederetur imbuendum religione, religandum legibus, in obsequium ignoti, etiam inuisi Dei plane plane mancipandum. Et tamen totum id ausus,  et tantumdem assequutus est lingua ignis atque igne eloquendi. Caesarum insulas (quis credat?) patibulo crucifixi submisit, Colossum hunc sesquiminabundum calculi illisu attriuit; Labarum Augustum signo Tau subdidit Vaticaneam cortinam piscatoris annulo, Tyberim retibus, Capitoleum pedibus subiecit.

Atque, ne quem vetera haec ac decanta exempla non vrgeant, Vos ego, vos huc voco suppares Apostolorum, magna nomina, olim quidem disertissimi Ecclesiastae, nunc vero etiam Beatissimi manes, Vincenti Ferreri, atque alter Antoni, aliquando Lusitane, deinceps a Padua, huius licet patriae pater; quorum in prior in Hispania tua, Iudaeorum viginti millibus Christum et fidem dedisti: sed et Christianorum tepiditatem indignatus, resides illos ac probris (horrendum) inuolutos ad centena millia correxisti. Tua illa lingua tuum nectar castitatem incestis commendauit, rigorem delicatis, miseriam opulentis. Te pro nostris orante mechanici opera intermittebant, Doctores lectionem, auditores gymnasia deserebant. Huic autem, quem postremo addidi, mare auditorium, pisces aurem dederunt, qui orante illo pensiles et in auram librati, medio aquis extante, squamis in alas versis, spectaculo post homines natos insigni, dicentis facundiam, nostrorum annales illustrarunt. Hi nimirum si in ea tempora inciderent quum Ecclesia in cunis, Eloquentia in pretio fuit; quam non illi messem animarum in Christiana horrea contulissent? At nunc temporis, quo recentium Vandalorum ac Gothorum ruditas elegantiam Latio inuidit, illa (proh damnum!) vsum cum laude amisit; quoniam simul aestimari desiit, et prodesse. Viderint nunc hi Momi quam praeclaro officio Dei Ecclesiam deuinxerunt, quorum conuitiis horum ora tacent, calami desident, quanquam ipsi interim garrulitate picae, non strepitum, sed Eloquentiam oderunt; et cum tacere nesciant, sed loqui non didicerunt Plagiari ad Catadupa damnandi, vbi rauco allisu vndarum nolenter excepti discant quam ingrate ipsi delicatas aures radant. Nos autem Barbari defuncti caueamus ne vel cognationem praescriptorum in ea Vrbe teneamus in qua ex Neronis consulto oportet non mores tantum liberos esse, sed linguas. Caueamus, inquam, contagionem, vt quoniam illi libertati orationi nostrae exulant, non Barbaros nos reliquerint, sed Romanos. Et quum iam vero verius illata sit illa vis huic nationi, deferatur causa primum ad Consules, tum etiam ad Imperatores. Sane autem M.Brutus qui non modo defloratam puritatem, sed suspicionem eius vindicauit, suo actu calculum dedit, ne Latinae linguae castitas adulterari aliquando non deberet modo, sed vel videretur. Caesar Dictator insolens verbum velut scopulum vitandum esse decreuit:Augustus autem insaniae damnauit eos, qui ea dicerent, scriberentque quae quis admirari magis, quam intelligere posset: quam plane censuram strinxit in nostri aeui Philopponos: Hi nimirum cacosoli et antiquarij, figuli vocabulorum, Romanum stylum externis incudibus tundunt ac versant, sonitant, artificant, tum demum ingeniosi si non intelligantur. Et quomodo culices laeuia corpora ac terra auersati, scabra et vlcerosa insistunt, ita hi concinnam orationem vsque vsque cauentes, affecta et horrenti gloriantur. Vt hos ille exciperet, qui Tiberiam piperata sanna mulctauit, quod desuetas et exoletas voces aucuparetur? [236] Puto equidem non fascibus eos caesurum sed securi, qui maiestatem Latinae orationis exoticiis et aduentitiis verbis quasi imperiale paludamentum in cetonem, astuta leuidensa coagmentarent.

At enim hi nihil maiestatis in Eloquentia vident, plurimum ineptiae, ephebaeo, et subsellis continendum. Quod si illis dare tenueris, inde colligent quia Rhetorica inter encyclicas artes legitur prae foribus Philosophiae. Egregie sane illi Brutum Iurisperiti, Caligulae Consules, obiecta metamorphosisApulei cuiuspiam de asino plumbeo: quasi vero Eloquentia Rhetoricae tropis absoluatur, ac non incipiat illa quae deinde Logicae acumina, Philosophiae arcana, monumenta Historiarum, et quidquid illud est, quod scire iuuat, audire delectat, capacissimo sinu complectatur. Anne tu, quisquis haec audis, Eloquentiam nihil aestimas nisi legitimum strepitum verborum quae prurienti auri modulentur? Quod forte responsurus es, sed absurde, non intelligens sic te Rhetorica musica  permutasse. Sed vt somnia haec pro oraculis habeamus, Te quoque in Planetarum numero quos scimus errando non errare; num tu adhuc oratorem non aestimas nisi Rhetorem, aut Poetam, id est, mensorum sillabarum? Hoc etiam forte addes insaniae: sed tum docebis me, amabo, si Eloquentia non naturae ipsi nititur, sed pompae verborum; si argumentum a rebus non mutuatur qua definitis, disparatis, commissis; cur Aristoteles vtriusque Iuris, si quis, consultissimus, in Rhetoricae libris ad Logicam et Philosophiam lectorem saepissime remittit, in his ad Rhetoricam nunquam? Si Oratori in Philosophia peregrino esse liceat, tanquam quae illius nihil intersit; cur M Cicero ad hanc dicendi gloriam aspirans,Philonis Academico sacris Philosophiae imbuendum se dedit, ac deinde ipse familiam oratorum in Vrbe ducens, cum etiam Roscium, publice defendisset, adhuc Graeciam traiiciens Athenis Antiochum Ascalanitam, Rhodij Possidonium audiuit?

Sed ludo operam qui arcem hanc inscitiae sua ruina pronam muralibus pilis impello; vnum tantum sciscitabor: Quando tu vniuersam dicendi artem schematibus et tropis impendis, quale illud est quo Orator iudicum pertinaciam frangit, clientum reatum diluit, testium momenta retundit? Quod illud, quo vitium in odium vocat, voluptatibus repudium scribit: num textrina haec schematum ac troporum, quos etiam adhibet qui in aduersum nititur, et voluptates ad caenam ac somnium inuitat? Apage ergo: ad hunc ensem et arma Philosophia ferrum dat, Rhetorica aciem; hoc est, non id quo pugnes, sed absque quo nequeas pugnare. Certe autem, ne cui ego sua eulogia inuideam, nihil illustrius attendo, et dignius titulo hominis, vsu rationis, quam quod esse oratoris munus maiores nostri deffinierunt, de re qualibet copiose atque ornate dicere, lucifugas cogitationes in panegyrim ac theatrum inferre; atque vnius linguae plectro tam Prothei intellectus celerrimam volubilitatem aequare? antiquitatem retro legere, Orbem radio metiri; vetusta memoriae, noua auribus, monstra admirationi propinare. Et, quaeso, quantum esse aestimemus ex his oris pandectis pro re nata efficere, scita plebium, consulta Senatus, Principum edicta; et modo cothurnis assurgere, modo soccis gradi, aliquando agyrtam ludere, alias Catonem et Curios obstinare, Comicum, Mimicum, eidem capiti sexcentos vultus adoptare? Et quanquam nostri aeui Oratoria fori strepitum, et iudiciorum vortices pertaesa in demonstratiuis maluit amoenari; tamen etiam in tribunalibus illa fixit suae industriae trophaea, cum illum Campum Martium togae felicissime quadrigaret. Cum grauatos testibus reos iudicibus eriperet, ipsis etiam mortis faucibus damnatos, et iam iam deuorandos vindicaret. Quin in hoc Orbis Xenodochio nulla plaga tam mordax grassari audet, cui illa non norit opportunum cataplasma inferre: funera siccis obiicere, naufragia passis commendare; viduitatem coniugum, orbitatem pignorum, charissimorum desideria mitigare. Ita nihil illi par esse potuit, sed nec secundum; vt Numerianus tum Augustus fasce ac securibus timendus, in fastigio honoris mallet Orator quam Imperator appellari.

Quamobrem ego nihil minus vellem audire vos (AA) quum horum tenebrionum sibilum, qui desperantes eloquentiam oderunt, et telis omnibus [237] supplodunt, ne quidquam eminere possit quod in illis non suspiciatur. Scilicet si ipsos elegantiae imbuerent, tum demum illae Veneres omnes, et gratiam induissent; at nunc quoniam illae barbara ora et indigna dedignantur; conclamatum est, venit summa dies: fuit Eloquentia. Vae tibi Tulli quod hos in Consulam complices non habueris; saltem Tulliam tuam eorum vni desponsasses. Valete IsocratesHyperidesAeschynes; Tu Fronto Cassi qui procella eloquij tanquam nauarcha, clauum iudicibus eripiebas. Cur autem, nisi quia nihil his vrsis et elegantiae vestrae commune. In quibus, quoniam ludere me interim, rideri aduersarios intelligitis, non erit vobis opus vllius opera, ne difficultatem in Eloquentia damnetis, ne illa innocentiam capite luat, aut, quod caput est, aestimatione. Quin potius laudabitis in Helena hac quod accenderit procos, in Penelope quod repulerit: ibi maiestatem Eloquentiae, hic modestiam coronantes. Quapropter aequum esse existimo in hoc orationis agone sagum ponere, ac togatum ex acie migrare, quando illa, mundo ornamentorum bella, prouentu laudum ditissima, genere diuina, discipulis augusta, nouit se etiam auersis commendare. Vos vero (AA) quibus illa tantum profuit, per quos est aliis profutura, non committatis vt illa earum scelus luat qui humanitatem in studiis oderunt. Quin potius, quae vestra gratitudo, illius meritum erit, ex scholarum viridariis succidatis has cupressos, quae nihil interim nisi altae floribus vmbram faciunt. Si consilium Dei capitis in fidei propagine missilibus linguis, cum lumine linguam approbetis; et quoniam illam cum iisdem in Orbe vix iam Christiano de die aduesperasse doletis, non patiamini Panthaeum hoc Eloquentiae huic Troyae subtractum. Si honorem artium, authorum industriam, Reip. salutem saluam esse vouetis, has aras, odea, oracula, satagite ne quando illius interitum deploretis, per quam aboleri illis, interire vobis non licet: quin satagite ipsius ope atque vsu, ingenia litteris, famam aeternitati transmittere, vt et maiores aequare, et posteritatem docere possitis.

DIXI.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 © Jason Harris, Centre for Neo-Latin Studies, University College Cork, 2009.

 

 

 

 


Last updated 03/29/2009 22:01:07

Centre for Neo-Latin Studies

1 Elderwood, College Road, Cork

Top