Skip to main content

Dunkanon

Dunkanon

 

Bonaventure Baron,

Obsidio Propugnaculi Dunkanon


[Transcript by Jason Harris, 18.03.2009]

[1]


Pars Aliqvoa Nvperi Belli

Hyberno-Angli:

Sive

Obsidio, et Expugnatio

Propugnaculi Dunkanon

Catholicis copijs

foederatorum ordinum

hiberniae.

Illustrissimo viro

D. Patricio

O Moledi

Hyberno

Equiti aurato,

Sanguine, et Litteris,

Fortuna et Industria

Insigni;

dvdvm iam serenissimo principi

Leopoldo guilielmo

Archiduci Austriae, Belg: Gubernatori

A Cubiculis;

Nunc vero Catholicae Maiestatis

Hispaniarum & Indiarum Monarchae

Apud Sereniss: Magnae Britan: Reg:

Oratorias Vices Agenti,

constanter amico

repricoce amicus

l.m.d.f.

Bonav. Baro.

 

 

[2]

Vulgo dicitur par pari referendum, atque ita absolvendam esse talionem; quum autem quis impari objicitur tum enimvero adcovanda vires, accersenda suupetia sunt. Ego ergo familiari epistolae Illustrissimae Tuae similem non reddam, sed dicatoriam, superbus si esse ausim familiaris. Quanquam tua nihil tumoris habuit, nihil superbiae aut supercilij; mel merum, et medulla comitatis: transcribam enim plagulam aliquam illius, ut in mea hac aliquid Tibi placeat, quippe tuum. Posteaquam (inquis) a charitate tua, tuisque, Romae viginti uno ab hinc annis, gratiose receptus fuissem, percussimus aeternae amicitiae faedus; cujus intuitu non paucas ad Te peraravi, quae nullum ex te responsum extorquere potuerunt, etc. Ego autem si simile dixero, quid feci? Faciam potius quod Phidias qui imaginem sui Minervae a se fabrefactae sic incidit., ut dissimilari artifex non posset, nisi Dea solveretur. Non ergo lineis tuis alias subducam; non verba sed opera adferam, argumento gratum, etsi authore ineptum. Patriae tuae epinicion Tibi cano; hanc laurum tuo tholo appendo. Scilicet celebro, et in tuo sinu depono celeberrimam victoriam de Anglis reportatum a nostris, quum adhuc ipsis suum foedus, majorum fortuna constaret. In eo nonnunquam Baronem aliquem (quippe aliquis obsidioni praefuit) leges, audies, amabis, ut dissimulari nomen non possit, nisi ille victor exercitus, nisi Paean victoriae, et pugnae celeuma dissolvatur. Tu illud (ILLUSTRISSIME) accipe tanquam tuorum gloriae testimonium, mei affectus argumentum. Scio non solui per hoc debita mea, sed significari. At enim a me aliud aurum sperari non potest, quam haec bractea foliorum: Neque vero Tu aliud optas aut expectas a me, quem novis beneficijs cumulandum Parisijs Londinum invitas. Ego autem et hoc numero in acceptis, ut et alia, quae etsi mereri non possim, tamen a Te sperare non desistam. Vale vir amplissime, in quo eruditio magnitudinem ornat, et magnitudo attollit eruditionem.

[3]

Proluditur obsidioni.

Sacri belli primitias, et ingentis victoriae aliquotam famae celebranda dare, non erit (spero) aut contra spem ac palatum lectoris, aut citra cujusquam iudicii maturitatem, quasi ante fabulae catastrophen nobis applaudamus: quoniam, utcunque fortuna nostra receptui canere possit, tamen non desinent victores fuisse qui vicerunt. Interim dignum otio meo opusculum censui, si intercederem ignorantiae exterorum, qua nostratium operum laborant, ut ipsi etiam experimentis attrectent, nihil quamvis imbellibus rebelle esse quando causae aequitate pugnatur. Nec minus, lacessitam diu patientiam periculose irritari; quoniam, ut pugnantum crebro aut duranter vires pugna ipsa teruntur, ita sero repugnantum acerrimus impetus est, quando in illo omnes eo tenus dissimulati vibrantur. Utrumque sane in hoc bello liquido lege re est, Romanam Religione, ita decertarunt, ut ij, quibus tanto undique praeiudicio devinctis spes ipsa desperanda erat, creberrimas victorias summa foelicitate reportarint: non alias utique, quam quia (dixi) pro aris magis quam focis armati, sacramento religionis velut inexpugnabili telo pugnarunt. Sed nec ego hostibus industriae laudem ausim, nisi falso, negare, quos profecto, ideo interim caesos reputo, quoniam fidei sacrilegio depressi in eos incurrerunt qui alias longa patientia exulcerati, demum exerto aculeo invadentes iustissime reverberarunt. Ita illi bonorum expilatione, charissimorum exilio, etiam funeribus irritati, tum coeperunt reagere, cum deesset ipsis quod paterentur. Quod quidem ita palam est, ut nec ab authoribus negari, ne vix improbari possit; quum etiam in ipsis quibus Natura indolentiam obstinavit, chalibs et silex saepius icta scintillent. Haec autem, quam non ad speciem, sed pro rerum veritate praemisi, probabunt abunde, quae subtexo.

 

            SITVS PROPUGNACULI.

In Austriali Hybernia, provincia Momonia frequens urbibus, situ amaena [sic], ad extremum sui, sub eo ostio quo Surius, Birgus, et Neorus sororii amnes se amplexi in mare exonerant, gemino

[4]

comitatu finditur Waterfordiae altero, alio Wexfordiae, vulgo Conteea Reach, Primus apud Ptolomaeum Manapia dictus, creditur nominis, et cultorum originem traxisse a Menapijs maritima gente Belgarum ad vtramque Rheni ripam sita olim prope Vbios, Neruiosque. Quod etiam fidem aliquam facere potest oriundam hinc Carausium ducem, qui primum Armorico tractui praefectus, deinde assumpta purpura Britanniam contra Diocletianum occupavit. Alter ad Ortum ingenti promontorio eminet, quod veteribus Hieron, hoc est, Beatum, adjuc etiam ex parte audit, variatis vocibus, constanti significato: hujus enim extremum oppidum ad quod Angli primam excursionem in eam insulam fecerunt Bannah nostratibus, hoc est, benedictum, vocatur. In horum Comitatum collimitio, VII.P.M. a Manapia Vrbe alias Waterfordia ad ortum, propugnaculum Dvncanon, ita flumini insidet, vt navibus vtroque tendentibus plane imperet, eripiatque appulsum. Vnde cum Hispani Hyberniae imminerent anno mdlxxxiij, ipsum solide munire pretium operae fuit. Ex ipso propugnaculo ad fluminis ostium cervix angusta excurrit, quae editam turriculam navigantibus praetendit, a Rossensibus, dum florerent posita. Ipsa autem arx ccc circiter PP ambitum habet; qua aquis alluitur, tres ordines tormentorum muri prominentiae subnixos, quibus plane mari omni imperat. Ex adverso, qua terrae obvertitur, immanem fossam pari ambitu; pone ipsam densum, et praeruptum vallum e viuo saxo aliquovsque in altum provectum, ac denique terrea gleba cuspidatum. Huic excubiarum domunculae duae insidebant. Inerant etiam portae emissitiae duae, atque inter vtramque pons versatilis, qui extare, et deprimi posset pro re nata. Citra hunc Angli alium aggerem extruxerunt pararelum priori, jamque vterque duos angulos in medio agebant ad Austrum rectos, oliquos ad Aquilonem. Sed et intro vltra vtrumque, proxime arcem ipsam tertium ex cespite etexerunt per medium sui hemiciclo lunatum. Demum duo praesidiaria refugia in plano, alterum in triangulum, aliud quadratum. Hocce castrum quum hactenus Angli tenuissent, tum mordicus apprehenderunt, quando eos nostratum resilientia ad captandas latebras, aeque ac munimenta adegit. Nostri etiam non nescij quantum fidei in ea arce esset, quod situ elatum, structura,

[5]

compactum, ac solidum, ad tantae vrbis, ac territorij servandam possessionem, periculose desideraretur; ipsi etiam votis suis illud complecti coeperunt.

 

            EPHEMERIS OBSIDIONIS.

Itaque supremus Senatus foederatorum cum necessaria omnia obsidioni praeparasset, destinatis etiam duobus ex ipsis Ordinibus, qui castris inuigilarent, procurarentque omnia porro opportuna expeditioni, Galfrido Baroni supremo rationum regni praefecto, et Nicolao Plunketto equiti Imperator Preston in mandatis dedit, iuberent procedere copias eo destinatas. Is autem statim ab exacta Epiphania Waterfordiae excedens conscriptos ducentos supra mille pedites legit, plerosque ex phalange Richardi Butleri Vicecomitis Montgaret, partim etiam illa Coronelli Sinoth exercitus Wexfordiensis: Item octoginta circiter equites ex turma Roberti Talbot: Tum autem die Lunae DVNCANON appellens ex adverso arcis vno vix sclopi traiectu, castra fecit, vbi cavitas vallis opportune sidens invitavit nostros ad erigenda ibi campestria munimenta, repulsura etiam brumae, ac boreae insultum non alio minus hostilem. Ibi ille tormentarias machinas obiecit Comitalium classi cominus velitanti.

    Vespere milites iussi sunt operi accingi, qui in primis processerunt versus molam pneumaticam, quae in vicinia ruinam agebat, et nihilominus in edito sita [sic] totam sibi planitiem subiecit. Postero autem mane Angli salutaverunt nos aliquot tormentorum mugitu, facto etiam excursu, sed illius modi vt viderentur potius castra nostra explorare voluisse, quam invadere. Nempe cum non auderent, nisi tenui spacio, porro vadere, et adhuc pugnam tentassent, continuo repulsi sunt, et ad regressum adacti fossorum nostrorum industria qui animis pro armis vsi, ligones in sclopos transtulerunt. Reliquam promediem hostis impendit in repetita tormentorum explosione ex suo aggere in nostra munimenta vsque eiaculatus, dum denique irriti conatus, et pulveris iactura spero Phrygem sapere fecissent.

    Sequenti nihilominus exploserunt mature easdem machinas versicoloribus signis ad auram iactanter ventilatis; in

[6]

qua pompa omnis ipsorum diligentia stetit, quando priori molimine cassi, non sunt ausi nos iterato interpellare.

    Nocte appetente jussit Generalis noster in portu vallum erigi vnde hostium naves a nostris pulsari possent, quoniam ibi illae tam commoda statione sederunt, vt plane suppositae valli dorminarentur. Sed contra earum incursusaggeratores nostri valide se vallarunt circumductis tentorijs, quum alibi interim fossores etiam faeliciter industrij munimenta sua longe admodum provexissent, ipsa noctis caligine (nescias quomodo) suppetiante.

    Sequenti aurora hosticae naves globorum trajectu conatae sunt auide demoliri quicquid nostri nocte lapsa praestruxissent. At enim globi ipsi tam laxe scopo aberrarunt, vt eorum plerique tota castra nostratum praeterlaberentur. Quod vbi obsessi adverterunt, ad sexaginta vsque per portam emissitiam impetu facto in vallum nostrum ruerunt, sed animose a mostris excepti praesidium a fuga captarunt. Nox sequens a nostris impensa est campestribus machinis e regione hosticae classis collocandis, rei ac loci difficultatibus voluntatum lubentia supertatis.

    Proximo Veneris die, Sole tum primum orto, tormenta nostra exstructo recens vallo tam immane crepuerunt, bombis inde inde [sic]  repercussis, vt Capitaneus Bel coactus sit Regio navigio, et sequacibus tribus rudentes praescindete, ac relictis anchoris auolare, multo circumstantum dolore, quos tam volucris fuga gratissimo spectaculo spoliavit, quanquam non penitus. Nempe dum ille tam celer ad suos revoluitur, adversa aura et objectus redeunti aestus inuitum aliquam diu ad ludibrium distinuerunt. Nostri etiam sclopetarij tam valide balistas suas foetarunt vt earum aliquot explosae principi navi funes omnes, atque earum fulcra praesciderint, ipsumque truncum carinae quassum ac pertusum muralibus pilis ita vexarunt, vt jam impar referendae abunde detulmuerit, eo magis quod carchesia sua, et redimicula mali ornatissima desideravit globi impulsu violenter erepta: Vnde etiam Comitialium bella illa, et virgata vexilla momento deciderunt; sed et duo nautici ephebi dum Hybernicam lyra (insignium partem) in supremis gradibus explicarent, tam expedite scalas illas textilles remensi sunt, vt vnum duntaxat passum fecerint e fastigio ad foros praecipitati. Dux autem et sui, tenui admodum, et plus satis tranquilla aura vsi, denique in tutiorem stationem enavigarunt, vbi nostratum incursibus (quam distabant) subducti, anchoras jecerunt. Interim excursores aliqui e propugnaculo vallum

[7]

nostrum aggressi, protinus retroacti sunt per valli ipsius excubitores.

    Biduo inde Dominica die hostium tabellaria phaselus, jam ante globo perculsa ventorum aeque ac vndarum pulsibus impetita, cum suis omnibus absorpta est.

    Proxima autem die aggerum nostrorum praestructores tam foelicem operam locaverunt mutua aemulatione cresentam, ut ingentem campi ambitum vendicarent, qui ipsas arcis portas complecteretur. Vnde etiam factum, vt praepedito commeatu obsessi aquae penuria premerentur.

    Die autem Martis mane maturato aestu ria ex paulo ante concussis navigijs obsessorum, nihilominus ad Milford in Angliam trajecereunt, significaturi suis, vtique dolenter, suam cladem, quod nos intelleximus ex quodam Gallo, cui nomen Joanni Finnace erat.

    Is autem exconcussa praetoria, Jovis nocte, quae fuit mensis trigesima, remigio terram apprehendit, cum ante videretur sibi periculum praevenisse dimissa abse se longiori parone, qua tamen interceptus maritimo aestu in terra illic despumatus est recta ad crepidinem aggeris nostri. Ad haec significavit ille imperatori nostro Preston, quam stragem nostrae machinae in eorum praetoria edidissent, dum inter vomitum glandium, et tabulatorum convulsiones decem slatem eorum caesi sunt, pluribus mutilatis.

    Alterum mane audivit duntaxat reciprocum strepitum et glandium procellam, quas vtraque manus densissime in alterutrum fulminabat. Angli ex arce, nostrates ex munimentis, vbi vna e nostris machinis in capitulo icta est sude ferrea tres cubitos oblonga.

    Calendae Februarij inauspicatae fuerunt, et faedo imbre infames, qui vtique magno obici fuit nostrorum operum. provectioni,  Postero autem die Dominica sub vesperum quadraginta tenus obsessorum tumultuarium impetum ex arce fecerunt in nostratum citimas munitiones. Sed non satis dextere, nec impune; ita illico retroacti sunt desideratis ipsorum quinque, nostrum vix duobus.

    Reliqua hebdomas impensa est variorum operum, ac munimentorum structurae, atque alij id genus apparatui,

[8]

quanquam adversa aura, et obstinatus rigor brumae plurimum omnia praepediret.

    Ad haec Imperator Preston bello stratagemate jussit sabbatho sub vesperum in viciniam propugnaculi deferri cistam sat quidem capacem per quatuor ex suis qui simulata fuga, et orato aditu in arcem, vsque adeo a nostratibus pulvere, et grandine vapularunt, vt deserto ibi onere, iterato transfugae ad suos festinarint.

    Sequenti autem die, cum haec hostes comperissent, ipsorum plurimi, tum pruritu novitatis, tum auiditate praedae excesserunt arce ad inferendam ei cistam secum, quod et factum multa ipsorum poena, et gemitu, gravitante vehementer mole. Tum autem quum eam antemurali intulissent, impotentes animi, atque auidissimi intueri saltem thesaurum, convulsis violenter seris, ex aequo ipsum sunt sortiti; nempe quo impetu tabulas cistae diduxerunt, suscitarunt clandestinum ignem illius, qui actutum ferreos murices, vna inclusos a Polercete nostro Laloe per quam affabre dispositos, corripiens, momento eorum plurimos tanquam stipulam devoravit, ambustis trabibus in carbones versis.

    Perindie [sic] a meridie hostis fretus opportunitate extimorum, munimentorum quae in refugium valli paravit, irruptionem molitus est in nostrarum tentoria. Sed illico repulsus fuit, a praesidiariis nostris, qui pertinaci studio depraehendendis eorum consiliis excubabant.

    Postridie mane nos vicissim eorum quietem interrupimus crepitu, et bombis tormentorum, quae eo usque circumfusa illis maenia, et iam tremula pulsarunt, vt Generali nostro visum sit monitorias dare ad gubernatorem Esmonde, qui non modo insolenter dedignatus est congressum, sed omnino citra militarem humanitatem nostratum tympanistam iussit sclopetis peti.

    Triduum sequens alterno tonitru impensum est, fumo item et flammis, ac repercussui fragoris, cum interim nostri animosiores quam pro re nata, stridenti grandine disiecerunt affatim obsessorum mapalia, exsufflato in auras tegulari stramine eorum, atque omnibus eadem ruina convoluis. Cuius rei novitas ac iactura vehementer perculit obsessos, imperitos aut

[9]

aeque ac impares nostrarum peremptorias machinas avadere, aut reverberare. Nonnulla ex glandibus apud hostem, nescio cui fornici illapsa, protinus ad tres aut quatuor ex eorum domibus inflammavit, ut proinde coacti sunt omnibus suorum gurgustijs stramineum tegulum avellere, atque aliam eorumdem stupeam pateriam Neptuno immolare.

 

            PARS ALTERA. ANGLI AD DEDITIONEM COMPULSI.

Inimicae machinae quanquam leviori glande faetae plurimum offecerunt nostris, quibus saxatilis tellus non satis globae suppeditavit ad tumulos circumducendos.

    Hactenus ergo obsessi spe alti et animati sunt, innixi tam munitae Arcis securitati, exspectatis insuper suppetiis, quanquam non nescirent quam difficulter illae inferrentur.

    Et quidem accesserunt quinque naues die Mercurij mane, quae iactis anchoris in Cancredan gravissimo spectaculo eos laetauerunt. Non ausae tamen sunt arci adnavigare, ne interim nostrarum globis vapularent.

    Ad haec Imperator noster vespere iussit phaselos aliquot milite armari, et expediri ad repellendas suppetiales: sed nocturna caligo, densa illa, irritavit egregij ducis conatus; et inimici nihilominus funalium ac lychnorum flamma ita intercesserunt vmbris, vt lumen simul atque aditum ad se praestarent suppetiis, at non nimis iactandis; erant enim duntaxat aliquot capita ex ipsa classe in arcem ad propugnaculum mutuata, quadraginta plus minus, qui tamen non minime obsessos iuuarunt, illato commeatu, nominatim magna vi casei Britanici, Batauique, nicotinae, adusti, etc. Quod quidem nostratum animos (nimium quam) deiecit, quibus iam tum non suppetebat par navium numerus, atque apparatus quo adventitia subsidia hostium repellerentur. Sed enim Dia prouidentia vsa est hoc praeiudicio nostratum ad subsidium. Etenim ipsi ij obsessorum animos vehementer deiecerunt, peroratis fuse aciei nostrae armis animisque, vt viderentur oratores a nobis ad suadendam deditionem destinati.

    Biduo post, Veneris mane, obsessi iocularem quendam impetum in nostros ita fecerunt, vt ipsorum etiamnum inualidae vires satis prodiderint novi subsidii inane.

[10]

    Quinque inde diebus a meridie inclinato die hostis serium incursum fecit in nostratum munimenta, vbi tamen offendit nostros, qua nollet virtute expeditos. Dimicatum est, et repulsus ille, aequa hinc inde iactura. Appetente nocte nostrates facto impetu in eorum antemurale lacesserunt praesidiarios: qui defuncti levi ac manuali praelio, pugnis alterne impactis, ad emisstias portas cito magis, quam impune refugerunt, desiderata interim pare non levi hominum, et armorum.

    Calendis Martij Illustrissimus noster Generalis tympanistam iterum pro more destinavit ad gubernatorem Arcis Esmondum, et cum eo monitorias has, quibus postulavit dedi sibi propugnaculum ad regios vsus, et regni securitatem; facta insuper fide, si quo minus amiusis votis acquiesceret nequaquam deinceps inter eos conventum iri vlteriori stipulatione. Quibus ille respondit: Nequaquam dignum esse vt monitoriis ipse terreatur. Tueri se Arcem pro regia Angliae maiestate, atque etiam Protestantum Religione, quorum vtrique ipse Serenissimus Rex eorum patriam, et provinciales omnes palam rebelles pronunciavit. Suam etiam fidem, atque animae salutem huic causae esse obnoxiam, neque adhuc sibi notas tabulas ullas, aut instrumenta, quibus fretus Generalis deditionem arcis postularet. Ac denique suppetere sibi eas vires, quibus arcem porro tueretur.

    Die Mercurij sequenti tumultuarius Auster vsque adeo mare omne miscuit rursum prorsum, vt pleraque ex hostium suppetiariis nauigiis iam tum incertae sospitatis ad evadendam tempestatem malos suas succiderint: nec minus tamen impotentes vortices inuasis carchesiis trochleas et suppara illis abruperunt; foris etiam invasis superstructura munimenta exusserunt, quae cum eorum convulsis cymbulis, littori illisa minutatim crepuerunt. Videbantur elementa omnia singulaque in ipsos coniurasse: Aere fulminibus stridente, ignibus etiam accenso, quasi aquaeductum praeberet, quo naufragos haereticos in terram eiectaret.

    Martis die, detumente mari, mitior aura opportunitatem praebuit hostium concussis navibus vindicandi se a tam rigida statione, qui receptis intro anchoris secundo vento laetanter littori invecti sunt.

[11]

Sequuta die hostis per emissitias portas erupit ad deiicientdos cophinos nostratum. Quod vix auspicatus est, cum nostri extemplo inuasis inuasioribus, eorumque lanceis ad ipsorum thoracas effractis, coepto omnes desistere coegerunt.

    Dein die Veneris gubernator Esmondus tympanistam arce emisit, et cum eo epistolam in hanc sententiam. Mirari se scilicet, quis Generali animus esset violenter inuadendi regium propugnaculum; praesertim cum ipse regia obsequia prae se ferret. Monere se eum, vt in his lentius festinet, ne quando in huiusmodi conatuum prosecutione laesae maiestatis damnetur. Si in quo dubitaret de ipsius fide, saltem exhiberet regium Supersedeat, irritaturum ipsius patentes litteras super Arcis possessione; atque extemplo maturam deditionem Arcis facile persuasuram ipsius fidelitatem. Caeterum si quo minus ipse Generalis ab inuasione Arcis temperaret, protinus se omnia ad Regem delaturum: His retulit Imperator quemadmodum pactae fuerant belli induciae inter Regios Orthodoxos subditos Hyberniae, ita ex adverso nullas intercessisse ipsis cum Comitiariis, quibus illius Arcis incolae fidem seruabant, vt palam constitit iterata vi, quam arx nostris intulit in ipsis induciis terra, marique reiecto inde Maior-Caprone, aliisque, qui regiae maiestati fidem servabant, interimque eo assidue admissis comitalium navigiis. Esmondum deditione Arcis in suas manus vindicaturum suam famam ab ea calumnia, qua tum laborabat. Quod si detrectet sibi nec voluntatem, nec vires deesse, quibus eam nolenti, extorqueat.

    Sabbathum, ac Dominica dies a nostris impensa sunt circumducendo vallo, quod vtrique lateri hostilis ageris immenebat; atque etiam expediendis cuniculis et objiciendis eorum emissitiae portae aquilonari, in quam nostratum vallum toto insequenti Lunae die eo vsque explosit, dum immanis hiatus incursui viam apperuit, qui et factus. Ad meridiem siquidem nostrates, animosi illi, captata occasione ex cuniculis proruperunt, et defuncti aliquandiu accerrima pugna, reiectis hostibus locum occuparunt. Et vero vtrorumque tum pugnantium, tum inuadentium industria, hinc inde, quasi ad parem gloriam alternis facinoribus certavit, dum pars adquirere studuit, pars parta tueri.

[12]

    Interim poliorcetes noster Laloe attonitos hostes (nimium quam) distraxit procellam saxorum e pilis pluvia, tum etiam flagrantibus globis, qui illorum granario illapsi commeatum eorum maxima sui, sed et adiuncta mapalia aliquot, absumpsit; quoniam qui prohibere incendium venerant, prohibiti per nostros sunt muralibus pilis densissime explosis. Tres horas ea fulmina durarunt canoribus vtrinque repercussis, vsque dum Imperator noster advertens inuasores plurimum depressos saxorum illisu quae ex arcis vallo Angli ejectabant, receptui cecinit, cum jam decem ex nosris gloriosas animas in eo discrimine exspirassent.

    Ad haec Imperator Preston defixis machinis aeneis, ferreisque ad oram fossae, ipsa die sancto Patritio gentis Apostolo gesta rupit impetuose turrim in ipsa fossa eminentem. Jamque hiatu facto expedivit 140. selectos, qui in fossam descenderent tabulatis interim, et pluteis instructos, quibus obductis tutarentur se, et inibi, et in ipsius Arcis ascensu. Sed cum aliqui ex bajulis tabularum, ab hoste traiecti occumberent, alij animosiores quam par, suas pessum abjicientes, insilierunt nihilominus turrim jam tunc ab obsessis desertam. Ibi hora vt maxime vna morati, auidi et intenti, si qua se offerret materia quam tuendis sibi praetenderent, temeritatem regressu luerunt. Interim enim ex vallo hostili, procella studium saxorumque tam dense, et verticatim, eos impetivit, a pueris etiam foeminisque disiecta, vt vltra 25, periculose laesos, 14 occubuerint: non tamen nullo dispendio inimicorum, qui in tumultuaria illa pugna praeter alios quendam Rosel Vicario-Gubernatorem Arcis desiderarunt, sublata ante quindenam Capitaneo Sorcham, qui item Arci dominabatur, Esmondo debillimo interim, et paulo minus surdo. Mane sequuto Imperator pacisci cum hoste voluit de sepultura caesorum in vtrisque castris, quam concessi hostis, modo efferri cadavera possent. Sed noster renuit, indignatus conditionem quando iam statio omnis sua esset, et suorum vallo subiecta. Vnde re maturius attenta, hostes in ipsius sententiam concesserunt, et quod superstes diei fuit, mutua vtrinque impunitate egerunt.

[13]

    Jam vero illi cum experirentur militem suum indies minui, nec nisi frustra suppetias vltra expectari, desponderunt animos, fractos iam molestissima patientia inediae, operum, et exubiarum. Vnde denique supplices colloquium a nostris postularunt. Ipse gubernator Esmond per epistolam obsides petivit eorum numero, e vice, quos ipse ad nostros destinaret componendo foederi. Dati sunt autem Pr. Cliuerus Darcy Ordin. Praedicatorum, Prior Kilkeniensis, et Capitaneus Dunganus: Accepti Richardus Esmonde nepos Gub. et alterius arcis hypo-moderator. Nocte insequente stipulationes factae his punctis.

    Vt Gub. Esmond 19. Martij propugnaculum ipsum Duncanon Generali Preston dederet ad regia obsequia: Tum vt milites incolae Duncanonenses inde absecederent cum impedimentis suis, atque apparatu, explicatis vexillis. Quisque gregariorum militum trientem lanceae praeferret: alij bombardas, et in ore glandes: officiales dignitatis suae insignia. Quibus omnibus saluus conductus, publica fide praeberetur Dublinium, aut Yochaliam vsque, vel vtroque conducendis. Demum ipse Imper. Preston arcem reciperet, ac tueretur aduersus quoscunque hostes regiae Maiestatis.

    Ex his autem 40. Yocholiam duci voluerunt. Dublinium 120. pars Wexfordiam, vnde in Angliam traiicerent.

    Obierunt ex obsessis ad 39. candide fassis ad deditionem se aquae penuria compulsos, cum tamen tam spisse, et vndatim plueret illud Boreale coelum loco et tempore Hybernis, vt timeri aqua, quam optari deberet: sed enim ita illi industrij erant, vt elementa quoque negligerent.

    Esmond iam ex-praefectus haesit adhuc in arce valetudinarius, expectato curru, quem subiens Dublinium petiit (qua fronte?) sed non volente euentu, ita per viam expiravit.

    Nostri ergo stato die propugnaculum acceperunt, et in eo vim magnam armorum; tormenta muralia ferrea 22. omnia ahenea, atque ex iis vnum immane quod Angli nulla industria vallo inferre potuerunt ad nos impetendos; alia non vltra ordinem magna. Pulueris parum, frumenti plurimum; item casei, et nicotianae; vini vix aliquid; nempe cum zythum maritima aqua coquere non possent, nolenter bacchantes delitias necessitati litarunt.

[14]

    In hac expeditione amisimus ex nostris ducibus vnum heroicis facinoribus saepissime illustrem: Loco-tenentem vnum, decuriones tres, et gregariae militiae 26. Impendiae facta ferreorum muricum, et globorum 176. item 162 muralium pilarum. Coepit autem obsidio Ianuar. die 20. anni 1644. stylo veteri; recuperatum propugnaculum 19. Martii; ita bimestri expugnatum est, auspiciis ac virtute Th. Preston foederatorum ordinum Imp Generalis, qui olim in Belgio, illa Martis academia discendo emeritus, suos iam vincere docet, nedum pugnare. In quo quidem subit mihi nosris plausum dare, sibilum illis quI freti munimentis Arcis, et nostratum contemptu, festinarunt ingenti aere emere huius loci territorium, et viciniam omnem agrorum. Equidem putabam eos si minus militiae, saltem mercaturae peritos; at nunc Mercurio, ac Marte indocti virtutem in hoste mirantur.

 

LAUS DEO.

 

 

 

 

© Jason Harris, Centre for Neo-Latin Studies, UCC, 2009.

 

 

 

 

Centre for Neo-Latin Studies

1 Elderwood, College Road, Cork

Top