Skip to main content

Oratio Funebris

Oratio Funebris

 

John Jones, Oratio Funebris (1665)

   

[Transcript by Jason Harris, 18.03.2009]

[1]

Oratio Funebris

Habita

In Aula Collegii S. S. et Individuae Trinitatis, Coram Academica, Judicibus, et clero inter celebrandas exequias Insignissimi viri

MAURITII EUSTACE

Equitis Aurati,

Hiberniae Cancellarii Ejusdemque olim Regni Justitiarii, 5o Julij. 1665.

 

Frequens hoc dicendi genus (Auditores) Solitaque haec perorandi consuetudo, et innocua haec cum Manibus colloquia, una cum ipsis creverunt saeculis, temporique coaeva sunt; adeo ut ne ipsa quidem mors (inter Heroas velim) magis familiaris sit, quam funerum solennitas: id enim privilegii semper habuerunt viri Illustriores ut facunde expirarent, et quas hauserunt animas inter Oratores ponerent, eas (in exitu saltem) ex Harmonia compositas probaturi, faeliciori, in hoc, fato functi, quod eorum

[2]

vel exequia inter delicias numerarentur. Absit itaque hodiernae Pompae invidia, neque is assentandi libidine lascivire existimetur, qui defunctorum gesta modeste recitat; hoc enim non tam artis quam pietatis est officium, in inter leviores Rhetoras habendus est, qui studet cineribus adulari, vel tumulorum umbras captitare; at neque crescenti nepotum famae haec consecramus encomia, ne Vicarie quidem adblandientes, sed ut novos ediscant potius quam antiquos vindicent honores, Egregiae quippe animi dotes nulli  haereditario jure devoluuntur, nec in asse virtus est, Individua haec AEternitati comes per inexplicabilis gyri ludens miracula nec incipit nec desinit, sed ultra omnes limitum terminos luxurians, in se usque et usque redit, suumque sibi complementum est.

            Quam imparem subeunt provinciam, quantumque in magnis argumentis laborant ingenia; vestrum Auditores testor dolorem: Oratorem itaque praesenti quam apprime utilem negotio nacti estis et Gravitati consonum, ignaris etenim nulli melius vel obstupescunt vel admirantur: neque tamen ulla Eustacii gloriae vis infertur quod mutuari laudes non possit; nec ei demptum quid exinde reperitur, quod in tanto Funere Rhetoricantur inepti, vel muti hactenus eloquunutur. Cum enim (ut in Cancellario nostro) eo animi Majestas evecta sit; ut ultra artes sedem posuerit; quolibet a praecone ebuccinatur, in publicas delabitur curas parilemque omnibus tam scribendi materiam quam licentiam suggerit: licet enim in tantis Magnitudinis Angustijs loqui ridiculum videretur; tacere tamen nefas esset, ne a posteris in Illius fati commemoratione silentes, non tam rudes, quam ingrati haberemur.

            Convenistis itaque non unius viri interitum, sed nostri orbis infortunium ploraturi: in Mauritio enim quicquid

[3]

grande vel magnificum sonat; quicquid nominis honestas vel claritudo pollicetur; quicquid denique vel vulgus solet, vel fama possit fingere, interierunt omnia, et in communi hac urna tumulantur: tituli nempe illi mortalitatis hami et illecebrae; crebri tumescentesque plebis plausus, musicae istae magnorum procellae, a populari aura, Syrene nova blandiusque crudeli excitatae, imo et honores illi, quos veros mentimur, fere omnes in illius Epitaphio lassati dormiunt: quasi ideo solummodo grandescerent homines ut Augustius perirent nihilque inter humana magnum et memoraile, praeter monumenta duraturum sit, tanquam lemniscatis ideo fucis, vittatisque honoribus ideo induerentur nobiles, ut solenniores tantum fiant victimae, et opima magis morti spolia exhibituri sint.

            At sua nihilominus unguenta virtus habet, suusque sibimetipsi bonus quisque Marcelianus est; interque aromata spirat Pyramidum capsulis longe dulciora, et Mausolaea consequitur multo certiora, quam quius vel a Corintho vel a Mephide possit donari: et hac immortalitate Eustacius noster plusquam felix est, sic adhuc est superstes, cumque ipsa emorientur sepulchra sibi futurus Rogus est, ultraque oblivionis invidiam vivet, Illiusque memoria semper recens, efflorescensque semper, vel cum ipsa temporis senectute juvenescet.

            Sed quia nulla sit fortunae amplitudo quantumvis maxima quae sua non habuit incrementa (aliqua enim in immensis methodus est) pace vestra Auditores liceat retrospicere, et si de cunis et Eustacio simul loqui non sit piaculum, cogitemus illum aliquando infantem, aliquando natum, (neque enim par est ut inter tot virtutes, viri obliviscamur) huic itaque Regno natalitias debet, familia oriundus antiqua aeque ac nobili, sed quae inter tot tantasque Illustrium

[4]

imagines nusquam superbit magis, magisve sibi, quam in Mauricio suo gratulatur; quanquam etenim Domus illa per tot lustra claruerit, ut dubitari possit, an Antiquiorem ipse Sol naturae primogenitus, ortum jactaverit; infinito tamen huic computo addidit Mauricius splendorem, novosque super induxit radios, qibus ipsa Claritas perspicua magis et illustris reddebatur.

            Iamque (Auditores) indulgete paulisper pietati, mihique copiam facite, ut inter tot Eustacij insignia, et unum Matri nostrae Tholum suspenda: In illo, Academia nostra et Viduatur et orba est, filiumque Virumque una amiserat; hic cunas habuit, eademque ubera quae Vos alunt, illa a quibus Usherus lacteas coeli Vias, imo ipsos Coelos Exuxerat, Eustacio maturitatem contulerant; nec erat de Collegij Vulgo, at Juvenis ills Undiquaque nobilis, inter Sodalitij proceres adscitus, Socius fuit, et in hoc musarum Regno par habebatur; Neque enim Ecclesia tantum sed et curia Feliciori hujus loci genio suos debet Primates: At non aliquorum instar graviter infantescentium, maternos inter amplexus consenuit, sed ut aetate, ita et cura provectior ad altiora se accinxerat, totumque se cui natus es Reipublicae impenderat; primaque optimae indolis sub Straffordio (tum rerum tum hominum aestimatore optimo) specimina edidit; In Cujus Parliamento Prolocutoris Vice fungebatur, et tantam sibi inde conciliavit gloriam ut nihil tunc dierum praeter Crumenam deerat quin Cancellarius audiret. At illi soles nimis eheu candidi erant; illi dies foelices nimium nimiumque Regii erant quam qui vulgo placerent; tunc fuimus Troes, tunc Trinobantias et ingens rerum gloria stetit: at in ipsis (credite mihi) Imperijs aliquid foemineum est, et gravis illa Reipublicae facies ad speculum componitur, ubi se Fortuna intuetur, sibique eodem momenti turbine placet, displicetque, brevique

[5]

novitatis statim inolescentis affecta a taedio, mutatque, corrigitque, perque omnes lasciva metamorphoses transcurrit, nec eadem vultus Serenitate semper effulget, sed inornatis aliquando sparsisque capillis videtur squallere: et ea hujus regni tunc facies erat; nec Comis tantum sed et capite spoliabatur, impiaque fortuna suis devecta rotis, Carolique quadriga  incedens, tria vertigine  regna rapuit, in qua ruina cecidit Eustacius; Neque enim hic stetisse Robur animi sed imbecillitatem denotasset talemque vel Alexander ambiret casum, elabente mundo; sic perijsse non tam clades erat quam pietas, nec infortunium sed obsequij munus, sublapsis enimm Regiae domus fundamentis Stantia on poterant Tecta Probare Deos: Hujus Excidij pars erat Mauricius, qui licet non totus occubuerit, mortuus tamen vixit, et quamvis tumuli beneficio non redimebatur, pro busto carcerem subivit, Vivusque tumulabatur, et catenis, mortis compedibus durioribus suo se devinxerat Carolo: Inter has ille procellas immotus mansit, Ruinae tamen publicae minime expers, sed infracti erat animi, et tanquam scopulus in mari Britannico natabat, Insulaeque instar fluitantis, ipse sibi in Diluvio erat Continens, in tantis ille motibus nihil de animi constantia remiserat, sed maligniorem ferendo fortunam correxit; Nec cum Caroli occasu erubuit, sed nostrum et in Occidente Solem Venerabatur.

            Cum vero Platonice nobiscum ageretur, Aureaque lassato ferro saecula redirent, et in pristinum omnia statum redintegrarentur; Cui ille loco, quibus honoribus successit, Vos appello judices: Nostis enim quam aequis mentis ponderibus, quantis animi libramentis, dubia trutinaverat; quantos legis nodos judicij acumine laevigavit; quamque in distribuenda justitia caece erat oculatus. Vt quoniam Principibus viris placuisse inter laudes ultimas nunquam censebatur, Illustrissimo Ormoniae Duci erat Charus, cujus una approbatio aliquem vel inveniret vel faceret insignem,

[6]

Unusque cujus calculus totam famae urnam impleret, nigraque omnia quam foelicissime dealbaret, Habet enim id dignitati praerogativum Eustacius, ut Invidiosus sit; ipsa quippe Majestas quamvis venustissima, splenijs decoratur, et nihil plebi nisi quod plebeium, omni ex parte placiturum est.

            Ille, et in aetatis suae, et Regni tempestatibus, tribunal ascendit; cum enim revalescit intemperies attentiore cura et majore arte opus est ne recrudescant vulnera, quam Solertiam ille mirifice praestitit, et inter suos morbos Reipublicae saluti totus incubuit, quam vigil in obeundis suis erat munijs, et jam constat, adjuc enim Illius vivit industria, Ejusque labores catenati dissolutum fere Regni hujus statum etiamnum ligant, et amico componunt Ordine:

            Quodque civilibus non magis quam Ecclesiasticis rebus erat intentus, vel inde colligimus, ex opulentissimis quibus Ecclesiam reditibus auxit, qui tam prodige extiterunt largi ut aliqui multo minore pretio inter alios emisse coelos ferantur, Sed quae Deo damus reddere potius quam donare dicimur, Mau ritius tamen summa laude dignus est quod debita persolverit: Nihil enim vel in Religione vel in honestate Supererogatorium est, Nec majorem quis gloriam potest consequi quam ut vere honestus diceretur. Noluit Eustacius ut haeredes ulli Christi patrimonium decoquerent, ut Regis instar Babylonici sacra Templi Vasa inebriarent, aut Coronatas Sanctuarij patinas vel Baccho, vel litarent Cereri.

            Et inter alias ejus munificentias, Nos etiam particulam habemus; ne enim Orientis literae sub frigidiore hoc Coelo languescerent, Hebraico Praelectori Stipendium destinavit, et hoc certe in dono de bonis omnibus meretur: Haec vera est magnificentia, non viros sed Artes ditare, et in Supremis

[7]

Doctrinam tabulis haeredem conscribere; At eheu perierunt omnes qui talia meditabantur beneficia. Nulli nisi morituri Scientiis sunt munifici, et profecto par est ut tam nobile Heroici Spiritus specimen a talibus solummodo exhiberetur, ab eis Scilicet vel qui coelos intraturi sunt, vel qui jam intraverant, imortales enim fovere Scientias, vere Angelicum est; Huic vel illi viro aliqui fortasse sunt benigni, suaeque non minus ambitioni quam clienti inserviunt, sed sint munifici, et cum prodigere statutum sit; Cur non Diogeni aeque ac Cinnamo dare summa haberetur nobilitas; at quis cum Eustacio artes interea obligaturus est? Quis praelectiones aedificat? in quibus foelicius multo doctiusque quam in lapidibus Spiraret; O beatas et generosas vere, Margaretae et Savilli animas! quae in duobus Professoribus bina AEternitati Collegia erexerant.

            Sed ad Cancellarium redimus, et magni illius Viri fata dolemus simul et congratulamur: mori enim non tam triste sonat ac timores nostri metusque nobis effingunt; sed idem fere est, ace de Hebraicis Cancellarij donis latine loqui; Transferuntur nempe pij, et quanquam Omnes ad instar Mosis inter obeundum non evanescant, Eandem tamen metam repetunt; at Eustacio nostro (Verbis parcite) haud absimilis contigisse mors videtur, ejus enim inter has Solennitates Corpus nullibi apparet, nec Mauritium hodierno die sed Sarcophagum ejus sumus sepulturi, et praesentes hi Exequiarum ritus quam Exactissima morientium bonorum sunt Emblemata; Non enim viros, sed lodices, non Mauritios, sed sarcophaga tumulamus: Quid enim aliud corpus est, quam theca animae; quae cum Sacris pectoribus insederit, Corpus AEgiue appellatur, cum vero detrahitur, aut loricae, aut cadaveris, aut abjecto cophini nomine est contentum. Omnia bonorum sunt immortalia; nihilque

[8]

praeter Terminum, Mors est: Est secunda inter Christianos notio, vel si mavultis, est umbra Idaearum intus divinitate quadam conceptarum, Coelestia contemplantibus gaudia, quae tamen exprimere non valent, nisi Chimaerae hujus non tam ope quam Ministerio utantur: Beatitudinis quippe scientia, aeque ac caeterae, sua cudit verba, rebus apta magis quam Elegantia, et talia inter pios mori et Sepeliri sunt. eis omnibus idem iter est, eademque calcanda est via, licet alter pedes, Equesque fortasse coelos ascendit alter, vel cum Elia in quadriga illuc flammea peregrinatur, easdem alij febris praestat vices. Ille quem amissum nostra deflet ignorantia ab Angelorum choris excipitur, interque Supinos illos extasiarum plausus nostrae jam ridentur lachrimae: Sed requiescant pij Cineres, et mortalitatis taedium edormiscant, discantque a Mauricio posteri. Ut si vel famae, vel immortalitati consulant, et bene Vivant, et Minervalia elargiantur, laudabilique et ingenua hac ambitione fulti, terraque coeloque sunt futuri Nobiles.

 

                                                Jo. Jones

 

            In Art. Mag. Sacrae et individuae Trinitatis Collegij

                        juxta Dublin Soc. Comit. De Arran

                                    Sacel. Domest.

 

 

 © Jason Harris, Centre for Neo-Latin Studies, University College Cork, 2009.

 

 

 

 


Last updated 03/21/2009 15:56:14

Centre for Neo-Latin Studies

1 Elderwood, College Road, Cork

Top