Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 46

De ventorum flatibus contrariis venerabilis viri virtute orationum in secundos conversis ventos

PRAETERITORUM, nobis, quae non vidimus, talium miraculorum praesentia, quae ipsi perspeximus, fidem indubitanter confirmant. Ventorum namque fiamina contrariorum tribus nos ipsi vicibus in secunda vidimus conversa. Prima vice cum dolatae per terram pineae et roboreae traherentur longae naves, et magnae navium pariter materiae eveherentur domus; beati viri vestimenta et libros, inito consilio, super altare, cum psalmis et jejunatione, et ejus nominis invocatione, posuimus, ut a Domino ventorum prosperitatem nobis profuturam impetraret. Quod ita eidem sancto viro, Deo donante, factum est: nam ea die qua nostri nautae, omnibus praeparatis, supra memoratarum ligna materiarum proposuere scaphis per mare et curucis trahere, venti, praeteritis contrarii diebus, subito in secundos conversi sunt. Tum deinde per longas et obliquas vias tota die prosperis flatibus, Deo propitio, famulantibus, et plenis sine ulla retardatione velis, ad Iouam insulam omnis illa navalis emigratio prospere pervenit.

Secunda vero vice, cum post aliquantos intervenientes annos aliae nobiscum roboreae ab ostio fluminis Sale, duodecim curucis congregatis, materiae ad nostrum renovandum traherentur monasterium, alio die tranquillo nautis mare palmulis verrentibus, subito nobis contrarius insurgit Favonius, qui et Zephyrus ventus, in proximam tum declinamus insulam, quae Scotice vocitatur Airthrago, in ea portum ad manendum quaerentes. Sed inter haec de illa importuna venti contrarietate querimur, et quodammodo quasi accusare nostrum Columbam coepimus, dicentes, ‘Placetne tibi, Sancte, haec nobis adversa retardatio? huc usque a te, Deo propitio, aliquod nostrorum laborum praestari speravimus consolatorium adjumentum, te videlicet aestimantes alicujus esse grandis apud Deum honoris.’ His dictis, post modicum, quasi unius momenti, intervallum, mirum dictu, ecce Favonius ventus cessat contrarius, Vulturnusque flat, dicto citius, secundus. Jussi tum nautae antennas, crucis instar, et vela protensis sublevant rudentibus, prosperisque et lenibus flabris eadem die nostram appetentes insulam, sine ulla laboratione, cum illis omnibus qui navibus inerant nostris cooperatoribus, in lignorum evectione gaudentes, devehimur. Non mediocriter, quamlibet levis, illa querula nobis sancti accusatio viri profuit. Quantique et qualis est apud Dominum meriti Sanctus apparet, quem in ventorum ipse tam celeri conversione audierat.

Tertia proinde vice, cum in aesteo tempore, post Hiberniensis synodi condictum, in plebe Generis Loerni per aliquot, venti contrarietate, retardaremur dies, ad Saineam devenimus insulam; ibidemque demoratos festiva sancti Columbae nox et solemnis die nos invenit valde tristificatos, videlicet desiderantes eandem diem in Ioua facere laetificam insula. Unde sicut prius alia querebamur vice, dicentes, ‘Placetne tibi Sancte, crastinam tuae festivitatis inter plebeios et non in tua ecclesia transigere diem? facile tibi est talis in exordio diei a Domino impetrare ut contrarii in secundos vertantur venti, et in tua celebremus ecclesia tui natalis missarum solemnia.’ Post eandem transactam noctem diluculo mane consurgimus, et videntes cessasse contrarios flatus, conscensis navibus, nullo flante vento, in mare progredimur, et ecce statim post nos auster cardinalis, qui et notus, inflat. Tum proinde ovantes nautae vela subrigunt: sicque ea die talis, sine labore, nostra tam festina navigatio, et tam prospera, beato viro donante Deo, fuit, ut sicuti prius exoptavimus, post horam diei tertiam ad Iouae portum pervenientes insulae, postea manuum et pedum peracta lavatione, hora sexta ecclesiam cum fratibus intrantes, sacra missarum solemnia pariter celebraremus, in festo die in quam natalis sanctorum Columbae et Baithenei: cujus diluculo, ut supradictum est, de Sainea insula, longius sita, emigravimus. Hujus ergo praemissae narrationis testes, non bini tantum vel terni, secundum legem, sed centeni et amplius adhuc exstant.