Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 44

De venerabilis viri in curru evectione absque currilium obicum communitione

ALIO in tempore, cum in Seotia per aliquot dies Sanctus conversaretur, aliquibus ecclesiasticis utilitatibus coactus, currum ab eo prius benedictum, ascendit junctum; sed non insertis primo, qua negligentia accedente nescitur, necessariis obicibus per axionum extrema foramina. Erat autem eadem diecula Columbanus filius Echudi, vir sanctus, illius monasterii fundator quod Scotia vocitatur lingua Snam-luthir, qui operam aurigae in eodem curriculo cum sancto exercebat Columba. Fuit itaque talis ejusdem agitatio diei per longa viarum spatia sine ulla rotarum humerulorumque separatione sive labefactatione, nulla, ut supra dictum est, obicum retentione vel communtione retinente. Sed sola diali sic venerando praestante gratia viro, ut currus cui insederat salubriter, absque ulla impeditione, recta incederet orbita.

Huc usque de virtutum miraculis quae per praedicabilem virum, in praesenti conversantem vita, divina operata est omnipotentia, scripsisse sufficiat. Nunc etiam quaedam de his quae post ejus de carne transitum ei a Domino donato comprobantur, pauca sunt commemoranda.