Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 30

De pugione a sancto cum Dominicae Crucis signaculo benedicta

ALIO in tempore, quidam frater nomine Molua, Nepos Briuni, ad Sanctum eadem scribentem hora veniens, dicit ad eum, ‘Hoc quod in manu habeo ferrum, quaeso benedicas.’ Qui paululum extensa manu sancta cum calamo signans benedixit, ad librum de quo scribebat facie conversa. Quo videlicet supradicto fratre cum ferro benedicto recedente, Sanctus percunctatur dicens, ‘Quod fratri ferrum benedixi?’ Diormitius, pius ejus ministrator, ‘Pugionem,’ ait, ‘ad jugulandos tauros vel boves benedixisti.’ Qui e contra respondens infit, ‘Ferrum quod benedixi, confido in Domino meo, quia nec homini nec pecori nocebit.’ Quod Sancti firmissimum eadem hora comprobatum est verbum. Nam idem frater, vallum egressus monasterii, bovem jugulare volens, tribus firmis vicibus, et forti impulsione conatus, nec tamen potuit etiam ejus transfigere pellem. Quod monachi scientes experti, ejusdem pugionis ferrum, ignis resolutum calore, per omnia monasterii ferramenta liquefactum diviserunt illinitum; nec postea ullam potuere carnem vulnerare, illius Sancti manente benedictionis fortitudine.