Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 20

De Nesano curvo qui in ea regione conversabatur quae Stagno Aporum est contermina

HIC Nesanus, cum esset valde inops, sanctum alio tempore gaudenter hospitio recepit virum. Cui cum hospitaliter secundum vires, unius noctis spatio ministrasset, Sanctus ab eo inquirit, cujus boculas numeri haberet: ille ait, ‘Quinque’. Sanctus consequenter, ‘Ad me,’ ait, ‘adduc, ut eas benedicam.’ Quibus adductis, et elevata manu sancta benedictis, ‘Ab hac die tuae pauculae quinque vacculae crescent,’ ait Sanctus, ‘usque ad centum et quinque vaccarum numerum.’ Et quia idem Nesanus homo plebeius erat, cum uxore et filiis, hoc etiam ei vir beatus benedictionis augmentum intulit, dicens, ‘Erit semen tuum in filiis et nepotibus benedictum.’ Quae omnia plene, juxta verbum Sancti, sine ulla expleta sunt imminutione.