Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 16

De vasculo quod quidam maleficus nomine Silnanus lacte de masculo bove expresso repleverat

HOC in domo alicujus plebeii divitis, qui in monte Cainle commorabatur, Foirtgirni nomine, factum traditur. Ubi cum Sanctus hospitaretur, inter rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum praescivit, recta judicatione judicavit: unusque ex eis, qui maleficus erat, a Sancto jussus, de bove masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit: quod Sanctus, non ut illa confirmaret maleficia, fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit; et hac cum sententia benedixit dicens, ‘Modo probabitur non esse hoc verum, quod putatur, lac, sed daemonum fraude, ad decipiendos homines, decoloratus sanguis’; et continuo lacteus ille color in naturam versus est propriam, hoc est, in sanguinem. Bos quoque, qui per unius horae momentum, turpi macie tabidus et maceratus, erat morti proximus, benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est.