Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 15

De repulsione daemonis qui in lactario latitabat vasculo

ALIO in tempore, quidam juvenis, Columbanus, nomine, Nepos Briuni, ad januam tugurioli subito perveniens restitit, in quo vir beatus scribebat. Hic idem, post vaccarum reversus mulsionem, in dorso portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad Sanctum, ut juxta morem tale benediceret onus. Sanctus tum ex adverso eminus in aere signum salutare manu elevata depinxit, quod illico valde concussum est, gergennaque operculi, per sua bina foramina retrusa, longius projecta est, operculum terra tenus cecidit, lac ex majore mensura in solum defusum est. Juvenculus vas, cum parvo quod remanserat lactis, super fundum in terra deponit, genua suppliciter flectit. Ad quem Sanctus, ‘Surge,’ ait, ‘Columbane, hodie in tua operatione negligenter egisti, daemonem enim in fundo vacui latitantem vasculi, impresso Dominicae crucis signo, ante infusionem lactis, non effugasti: cujus videlicet signi nunc virtutem non sustinens, tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit. Huc ergo ad me proprius vasculum, ut illud benedicam, approxima.’ Quo facto, Sanctus semivacuum quod benedixerat vas, eodem momento divinitus repletum repertum est; parvumque quod prius in fundo vasis remanserat, sub sanctae manus benedictione, usque ad summam citius excreverat.