Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 30

de quodam divite qui Lugudius Clodus vocitabatur

ALIO in tempore, cum in Scotia per aliquot Sanctus demoraretur dies, alium currui insidentem videns clericum, qui gaudenter peragrabat Campum Breg; primo interrogans de eo quis esset, hoc ab amicis ejusdem viri de eo accipit responsum, ‘Hic est Lugudius Clodus, homo dives et honoratus in plebe.’ Sanctus consequenter respondens inquit, ‘Non ita video; sed homuncio miser et pauper, in die qua morietur, tria apud se vicinorum praetersoria in una retentabit maceria, unamque electam de vaccis praetersoriorum occidi jubebit sibi, de cujus cocta carne postulabit aliquam sibi partem dari, cum meretrice in eodem lectulo cubanti. De qua utique particula morsum accipiens, statim ibidem strangulabiter et morietur.’ Quae omnia, sicuti ab expertis traditur, juxta Sancti propheticum adimpleta sunt verbum.