Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 29

De Gallano filio Fachtni qui erat in dioecesi Colgion filii Cellaig

QUADAM itidem die Sanctus, in suo sedens tuguriolo, Colcio eidem, lectitanti juxta se, prophetizans ait, ‘Nunc unum tenacem primarium de tuae praepositis dioeceseos daemones ad inferna rapiunt.’ At vero hoc audiens Colcius tempus et horam in tabula describens, post aliquot menses ad patriam reversus, Gallanum filium Fachtni eodem horae momento obiisse, ab accolis ejusdem regionis percunctatus, invenit, quo vir beatus eidem a daemonibus raptum enarravit.

Beati prophetatio viri de Findchano presbytero, illius monasterii fundatore quod scotice Artchain nuncupatur, in Ethica terra

ALIO in tempore supra memoratus presbyter Findchanus, Christi miles, Aidum cognomento Nigrum, regio genere ortum, Cruthinicum gente, de Scotia ad Britanniam sub clericatus habitu secum adduxit, ut in suo apud se monasterio per aliquot peregrinaretur annos. Qui scilicet Aidus Niger valde sanguinarius homo et multorum fuerat trucidator; qui et Diormitium filium Cerbulis, totius Scotiae regnatorem, Deo auctore ordinatum, interfecerat. hic itaque idem Aidus, post aliquantum in peregrinatione transactum tempus, accito episcopo, quamvis non recte, apud supradictum Findchanum presbyter ordinatus est. Episcopus tamen non est ausus super caput ejus manum imponere, nisi prius idem Findchanus, Aidum carnaliter amans, suam capiti ejus pro confirmatione imponeret dexteram. Quae talis ordinatio cum postea sancto intimaretur viro, aegre tulit: tum proinde hanc de illo Findchano et de Aido ordinato formidabilem profatur sententiam, inquiens, ‘Illa manus dextra quam Findchanus, contra fas, et jus ecclesiasticum, super caput filii perditionis imposuit, mox computrescet, et post magnos dolorum cruciatus ipsum in terram sepelienda praecedet; et ipse post suam humatam manum per multos superstes victurus est annos. Ordinatus vero indebite Aidus, sicuti canis, ad vomitum revertetur suum, et ipse rursum sanguilentus trucidator existet, et ad ultimum lancea jugulatus, de ligno in aquam cadens, submersus morietur.’ Talem multo prius terminum promeruit vitae, qui totius regem trucidavit Scotiae. Quae beati viri prophetia de utroque adimpleta est; nam presbyteri Findchani dexter per pugnum putrefactus in terram eum praecessit, in illa sepultus insula quae Ommon nuncupatur: ipse vero, juxta verbum Sancti Columbae per multos post vixit annos. Aidus vero Niger, solummodo nomine presbyter, ad sua priora reversus scelera, dolo lancea transfixus, de prora ratis in aquam lapsus stagneam, disperiit.

De quodam sancti solamine spiritus monachis in via laboriosis misso

INTER has praedicabiles prophetici spiritus prophetationes non ab re videtur etiam de quadam spiritali consolatione nostris commemorare literulis, quam aliquando sancti Columbae monachi, spiritu ejus ipsis in via obviante, sentiebant. Alio namque in tempore, fratres, post messionis opera, vespere ad monasterium redeuntes, et ad illum pervenientes locum qui Scotice nuncupatur Cuul Eilne, qui utique locus inter occidentalem Iouae insulae campulum et nostrum monasterium medius esse dicitur, mirum quid et inconsuetum singuli sibi sentire videbantur: quod tamen alius alii intimare nullo modo audebat. Et sic per aliquot dies eodem in loco, eademque vespertina sentiebant hora. Fuit autem iisdem in diebus sanctus Baitheneus inter eos operum dispensator, qui sic ad ipsos alia die est prolocutus, inquiens, Nunc, fratres, confiteri debetis singuli si aliquod in hoc medio loco inter messem et monasterium inconsuetum et inopinatum sentitis miraculum. Unus tum ex eis senior, ‘Juxta tuam,’ ait, ‘jussionem, quod mihi hoc in loco ostensum est dicam; nam et in his praetereuntibus dieculis, et nunc etiam, quandam miri odoris fragrantiam ac si universorum florum in unum sentio collectorum; quendam quoque quasi ignis ardorem, non poenalem, sed quodammodo suavem: sed et quandam in corde insuetam et incomparabilem infusam laetificationem, quae me subito mirabiliter consolatur, et in tantum laetificat ut nullius maeroris, nullius laboris, meminisse possim. Sed et onus quod meo, quamvis grave, porto in dorso, ab hoc loco usque quo ad monasterium perveniatur, quomodo nescio, in tantum relevatur, ut me oneratum non sentiam.’ Quid plura? Sic omnes illi messores operarii de se singillatim profitentur per omnia sensisse, sicuti unus ex eis coram enarraverat, singulique simul flexis genibus a sancto postularunt Baitheneo ut ejusdem miri solaminis causam et originem, quod et ipse, sicut et ceteri sentiebant, illis ignorantibus, intimare procuraret. Quibus consequenter hoc dedit responsum, ‘Scitis,’ inquiens, ‘quod noster senior Columba de nobis anxie cogitet, et nos ad se tardius pervenientes aegre ferat nostri memor laboris, et idcirco quia corporaliter obviam nobis non venit, spiritus ejus nostris obviat gressibus, qui taliter nos consolans laetificat.’ Quibus auditis verbis, ingeniculantes, cum ingenti gratulatione, expansis ad coelum manibus, Christum in sancto venerantur et beato viro.

Sed et hoc silere non debemus quod ab expertis quibusdam de voce beati psalmodiae viri indubitanter traditum est. Quae scilicet vox venerabilis viri in ecclesia cum fratribus decantantis, aliquando per quatuor stadia, hoc est, quingentos passus, aliquando vero per octo, hoc est, mille passus, incomparabili elevata modo audiebatur. Mirum dictu! Nec in auribus eorum qui secum in ecclesia stabant vox ejus modum humanae vocis in clamoris granditate excedebat. Sed tamen eadem hora qui ultra mille passuum longinquitatem stabant, sic clare eandem audiebant vocem, ut illos quos canebat versiculos etiam per singulas possent distinguere syllabas: similiter enim ejus vox in auribus prope et longe audientium personabat. Sed hoc de voce miraculum beati viri non semper, sed raro, accidisse comprobatur; quod tamen sine Divini Spiritus gratia nullo modo fieri potuisset.

Sed et illud non est tacendum quod aliquando de tali et incomparabili vocis ejus sublevatione juxta Brudei regis munitionem accidisse traditur. Nam ipse Sanctus cum paucis fratribus extra regis munitionem dum vespertinales Dei laudes ex more celebraret, quidam Magi, ad eos propius accedentes, in quantum poterant, prohibere conabantur, ne de ore ipsorum divinae laudis sonus inter Gentiles audiretur populos. Quo comperto Sanctus quadragesimum et quartum psalmum decantare coepit, mirumque in modum ita vox ejus in aere eodem momento instar alicujus formidabilis tonitrui elevata est, ut et rex et populus intolerabili essent pavore perterriti.