QUADAM quoque die, quemdam ultra fretum audiens clamitantem, Sanctus hoc profatur modo: Valde miserandus est ille clamitans homo, qui, aliqua ad carnalia medicamenta petiturus pertinentia, ad nos venit: cui opportunius erat veram de peccatis hodie poenitudinem gerere; nam in hujus fine hebdomadis morietur. Quod verbum qui inerant praesentes advenienti misero intimavere. Sed ille parvipendens, acceptis quae poposcerat, citius recessit; et, secundum Sancti propheticum verbum, ante finem ejusdem septimanae mortuus est.