Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 8

De filiis Aidani regis sancti Columbae prophetia

ALIO in tempore ante supra dictum bellum Sanctus Aidanum regem interrogat de regni successore. Illo se respondente nescire quis esset de tribus filiis suis regnaturus, Arturius, an Echodius Find, an Domingartus, Sanctus consequenter hoc profatur modo: ‘Nullus ex his tribus erit regnator; nam in bellis cadent ab inimicis trucidandi: sed nunc si alios juniores habes ad me veniant, et quem ex eis elegerit Dominus regem, subito super meum irruet gremium.’ Quibus accitis, secundum verbum Sancti Echodius Buide adveniens in sinu ejus recubuit. Statimque Sanctus eum osculatus benedixit, et ad patrem ait: ‘Hic est superstes, et rex post te regnaturus, et filii ejus post eum regnabunt.’ Sic omnia post, suis temporibus, plene adimpleta sunt. Nam Arturius et Echodius Find, non longo post temporis intervallo, Miatorum superius memorato in bello, trucidati sunt. Domingartus vero in Saxonia bellica in strage interfectus est: Echodius autem Buide post patrem in regnum successit.

De Domnallo filio Aido

DOMNALLUS filius Aido, adhuc puer, ad sanctum Columbam in Dorso Cete per nutritores adductus est: quem intuens percunctatur inquiens, ‘Cujus est filius hic quem adduxistis?’ Illis respondentibus, ‘Hic est Domnallus filius Aido, qui ad te ideo perductus est, ut tua redeat benedictione ditatus.’ Quem cum Sanctus benedixisset, continuo ait, ‘Hic post super omnes suos fratres superstes erit, et rex valde famosus; nec unquam in manus inimicorum tradetur, sed morte placida, in senectute, et intra domum suam, coram amicorum familiarium turba, super suum morietur lectum.’ Quae omnia secundum beati vaticinium viri de eo vere adimpleta sunt.

De Scandlano filio Colmani

EODEM tempore Sanctus, et in eodem loco, ad Scandlanum, filium Colmani, apud Aidum regem in vinculis retentum, visitare eum cupiens, pergit; ipsumque cum benedixisset, confortans ait: ‘Fili, nolis contristari, sed potius laetare et confortare: Aidus enim rex, apud quem vinculatus es, de hoc mundo te praecedet; et, post aliqua exilii tempora, triginta annis in gente tua rex regnaturus es. Iterumque de regno effugaberis, et per aliquot exulabis dies; post quos, a populo reinvitatus, per tria regnabis brevia tempora.’ Quae cuncta juxta vaticinationem Sancti plene expleta sunt. Nam post triginta annos de regno expulsus, per aliquod exulavit spatium temporis: sed post a populo reinvitatus, non, ut putabat, tribus annis, sed ternis regnavit mensibus; post quos continuo obiit.

De duobus aliis regnatoribus, qui duo nepotes Muiredachi vocitabantur, Baitanus filius Maic Erce et Echodius filius Domnail, beati prophetatio viri

ALIO in tempore, per asperam et saxosam regionem iter faciens, quae dicitur Artdamuirchol, et suos audiens comites Laisranum utique, filium Feradachi, et, Diormitium ministratorem, de duobus supra memoratis regibus in via sermocinari, haec ad eos verba depromit: ‘O filioli quare inaniter de his sic confabulamini? nam illi ambo reges, de quibus nunc sermocinamini, nuper ab inimicis decapitati disperierunt. In hac quoque die aliqui de Scotia adventantes nautae haec eadem vobis de illis indicabunt regibus.’ Quod venerabilis viri vaticinium eadem die de Hibernia navigatores, ad locum qui dicitur Muirbolc Paradisi pervenientes, supra scriptis ejus binis comitibus, et in eadem navi cum Sancto navigantibus, de iisdem interfectis regibus expletum retulerunt.

De Oingusio filio Aido Commani sancti prophetia viri

HIC namque de patria cum aliis duobus fratribus effugatus, ad Sanctum in Britannia peregrinantem exul venit; cuique benedicens, haec de eo prophetizans sancto promit de pectore verba: ‘Hic juvenis, defunctis ejus ceteris fratribus superstes remanens, multo est regnaturus in patria tempore; et inimici ejus coram ipso cadent; nec tamen ipse unquam in manus tradetur inimicorum; sed morte placida, senex, inter amicos morietur.’ Quae omnia juxta Sancti verbum plene sunt adimpleta. Hic est Oingusius cujus cognomentum Bronbachal.

Prophetia beati viri de filio Dermiti regis qui Aidus Slane lingua nominatus est scotica

ALIO in tempore, cum vir beatus in Scotia per aliquot demoraretur dies, ad supradictum Aidum, ad se venientem, sic prophetice locutus ait, ‘Praecavere debes, fili, ne tibi a Deo totius Hiberniae regni praerogativam monarchiae praedestinatam, parricidali faciente peccato, amittas: nam si quandoque illud commiseris, non toto patris regno, sed ejus aliqua parte in gente tua, brevi frueris tempore.’ Quae verba Sancti sic sunt expleta secundum ejus vaticinationem. Nam post Suibneum filium Columbani dolo ab eo interfectum, non plus, ut fertur, quam quatuor annis et tribus mensibus regni concessa potitus est parte.

De rege Rederco filio Tothail, qui in Petra Cloithe regnabit, beati viri prophetia

ALIO idem in tempore hic, ut erat sancti viri amicus, aliquam ad eum occultam per Lugbeum Mocumin legationem misit, scire volens si ab inimicis esset trucidandus, an non. At vero Lugbeus, a Sancto interrogatus de eodem rege, et regno, et populo, et respondens, quasi misertus, dicit, ‘quid de illo inquiris misero, qui qua hora ab inimicis occidatur, nullo modo scire potest?’ Sanctus tum deinde profatur, ‘Nunquam in manus tradetur inimicorum, sed in sua, super plumatiunculam, morietur domo.’ Quod Sancti de rege Roderco vaticinium plene adimpletum est: nam juxta verbum ejus in domo sua morte placida obiit.