Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 7

De bellorum fragoribus longe commissorum beati prophetia viri

POST bellum Cule Drebene, sicut nobis traditum est, duobus transactis annis, quo tempore vir beatus de Scotia peregrinaturus primitus enavigavit, quadam die, hoc est, eadem hora qua in Scotia commissum est bellum quod Scotice dicitur Ondemone, idem homo Dei coram Conallo rege, filio Comgill, in Brittannia conversatus, per omnia enarravit, tam de bello commisso, quam etiam de illis regibus quibus Dominus de inimicis victoriam condonavit: quorum propria vocabula Ainmorius filius Setni, et duo filii Maic Erce, Domnallus et Forcus. Sed et de rege Cruithniorum, qui Echodius Laib vocitabatur, quemadmodum victus, currui insidens evaserit, similiter Sanctus prophetizavit.

De bello Miathorum

ALIO in tempore, hoc est post multos a supra memorata bello annorum transcursus, cum esset vir sanctus in Ioua insula, subito ad suum dicit ministratorem Diormitium, ‘Cloccam pulsa.’ Cujus sonitu fratres incitati ad ecclesiam, ipso sancto praesule praeeunte, ocius currunt. Ad quos ibidem flexis genibus infit: ‘Nunc intente pro hoc populo et Aidano rege Dominum oremus; hac enim hora ineunt bellum.’ Et post modicum intervallum egressus oratorium, respiciens in coelum inquit, ‘Nunc barbari in fugam vertuntur; Aidanoque, quamlibet infelix, tamen concessa victoria est.’ Sed et de numero de exercitu Aidani interfectorum, trecentorum et trium virorum, vir beatus prophetice enarravit.