Corpus of Electronic Texts Edition
The Life of Columba, written by Adamnan (Author: Adomnán of Iona)

Chapter 6

De Cormaco

ALIO quoque in tempore de Cormaco, nepote Lethani, viro utique sancto, qui tribus non minus vicibus eremum in oceano laboriose quaesivit, nec tamen invenit, sanctus Columba ita prophetizans ait: ‘Hodie iterum Cormacus, desertum reperire cupiens, enavigare incipit ab illa regione quae, ultra Modam fluvium sita, Eirros Domno dicitur; nec tamen etiam hac vice quod quaerit inveniet; et non ob aliam ejus culpam nisi quod alicujus religiosi abbatis monachum, ipso non permittente discessorem secum non recte comitari, navigio susceperit.’