Skip to main content

Butler

Oratio in Inauguratione Petri Butler (1667)

 

Oratio in Inauguratione Petri Butler (1667)

   

[Transcript by Jason Harris, 28.03.2009]

 

ORATIO
 
IN
 
INAVGVRATIONE
 
D. PETRI BUTLER
 
 
 Sacrae Theologiae Baccalaurei
 
 
 Pro Admissione ad eundem gradum in
 
 
 
 
Academia Dubliniensi.

DUBLINII
 
 
Ex Typographia I Windsor, An, Dom,
 
M.DC.Lxvii.
 
 
[3] 
ORATIO
 
IN
 
INAVGVRATIONE
 
D. PETRI BUTLER
 
 
Sacrae Theologiae Baccalaurei
 
 
Pro Admissione ad eundem gradum in  Academia Dubliniensi.
 

 

Non equidem existemandum est (Provice-Chancellarie dignissime, hujusce Collegii Moderator sapientissime, caeterique Auditores benevoli) in desperatis ac perditis sic esse nostri saeculi Theologiam, ut popularem morbum nemo declinet, advertat nemo.  Sunt quos ego meo judicio cum veterum [4]Doctorum laude aliqua ex parte conjungam, et quamvis nullus hic forte sit, cui pietate in antiquos cedere velim, non is tamen sum qui (ut Poeta elegantissimus) 

                     ... Nisi quae terris semota, suis quae
            Temporibus defuncta videt, fastidit et odit,
            Miraturque nihil, nisi quod libitina sacravit.

Vetularum somnium est dicere jam vetulam et effoetam naturam, vel nihil, vel monstra parere; ingenii vim ad haec ultima tempora nobis conservare non potuisse; qui vos (sapientissimi viri) vel norunt, satis norunt perennem illius esse foecunditatem et aeternam, omnique aevo nasci aliquos antiquis moribus sapientes; quamobrem

            Quid juvat antiquos semper celebrare triumphos,
            Tristia quos dudum mersere silentia letho,
            Majoresque fidem non tamquam fabula fingit: 
            Clara celebremus nostri miracula soecli, 
            Et proprium huic aevo non invideamus honorem. 
(5)       Vos ergo invicti pugiles, afflataque Phoebo 
            Pectora, quos circum litui, fractaeque secures, 
            Et detracta suis dependent hostibus arma. 
            Vos quibus omne patet sacrae penetrale sophiae 
            Qui Dublinensi largos de foute liquores 
            Ducitis, et quorum divinis Anglia dictis 
            Emicat, et sese non solum Marte secundo          
            Vindicat Europae dominam, sed Apolline, et ipsa 
            Pallade concordi dum foedere jungit utrumque 
            Spectandi radiis, proprii sat luminis omnes, 
            Quo minus ambitiosa, premat vos alta vetustas 
            Vix ea, vix certe lux esset tanta, parentum 
            Si series, quam longa locum densetur in unum, 
            Totque simul decorum mixto splendore laboret, 
            Egregium formare decus, quot tempora vixit. 
            Sed tu praecipue qui doctam ducere turbam 
            Natus es, aeternae clarissima portio famae, 
            Da facilem musae veniam, vultuque secundo 
            Aspice quae ferimus tantae praeconia laudis.

 
Satis enim exploratum est (viri sapientissimi) [6] quod nihil ementitus laudis aspergam, fidem publicae famae appello, nota omnibus loquar, sic etenim est vita vestra, V.S. ita est perpetua vitiorum censura, norma morum, et virtutibus imago, ut quantum alii ad bene agendum, tantum vos ad peccandum laborem patiamini; sicut enim Dii immortales (quod olim Seneca) nullam dedicere virtutem (cum omni quippe editi) Ita inquam ego ad vestrum animum imaginem virtutum accedere, nec illas addiscere sed repetere, nec audire tum primum sed reminisci, quodque de aeternitate animarum commentus est Plato, Illud omne verum esse, videri confirmare, alta fruimini tranquilitatem haec aetatis procella, moribus estis ab omni fuco; verbis ab omni fallacia alienis eo facto, quo fallere ludus est et quaedam quasi anurbanitatis. 

Quorsum enim attinet dicitote (viri sapientissimi) ingenium excolere scientia; si anima vitiis maculetur?  quae stultitia mentem doctrina vestire, ut tanta scientia hominem exhibeat [7] diabolo?  quae vanitas animam locupletare, ut dives et dotata ad inferum ditem praecipiretur.

 Sed vidistis (viri sapientissimi) magnam esse sapientiae et pietatis inter se necessitas finem, ut plerumque neque virtutis gustum habeant qui literas non gustarunt, et divinarum rerum suavitate sese facilius capi sentiant, qui musarum suavitate alliciuntur, quantam ad scientiam, tantam ad probitatem voluistis fieri accessionem, ad quarum fastigium quam brevi tempore vos perduxerunt natura non praecox, sed exuberans et plena, assidua exercitatio, in discendo labor, in labore methodus, in methodo constantia.

Tam difficile et arduum mihi esset recensere, quam a modestia vestra alienam, in tot tantisque referendis aeque ac vos (viri sapientissimi) in audiendis laborarem, major in me eloquentia, minor in vobis modestia desideraretur. Malo ergo (pro beneficiis jam acceptis) vestras laudes reticere, quam vobis esse importunatus recitator, et quandoquidem sic mea [8] tenuitas cum pudore vestro conspiret, silentio et amore venerabor, quod nequeo verbis praedicere, et laudandi finem faciam, ut semper remaneat locus imitandi.

Dixit decima die Iulii
An. Dom. 1667

 

 

 

 © Jason Harris, Centre for Neo-Latin Studies, University College Cork, 2009.

 

 

 

 


Last updated 03/28/2009 17:54:57

Centre for Neo-Latin Studies

1 Elderwood, College Road, Cork

Top