Corpus of Electronic Texts Edition
Regimen na Sláinte (Author: [unknown])

chapter 5

Capitulum quintum: De consuetudine

[supra 9315] Consuetudo est fortis res valde: & transgressio a consuetudine nocet nocumento magno: consuetudo enim obtinet vim nature: sicut igitur naturam custodire oportet sic et consuetudinem: & specialiter si consuetudo sit laudabilis indifferens189 in bonitate & malicia respectu eius ad quod debet fieri permutatio: vnde si aliquis fuerit consuetus multum laborare: et velit hanc consuetudinem dimittere & in ocio viuere vel minus laborare vel aliam speciem assumere laboris: & aliud tempus vel alium modum proculdubio multum grauabitur ex hoc & similiter intelligatur in cibis & in potibus & somno & vigiliis: & in euacuationibus & anime


p.277

accidentibus. In omnibus multum obseruanda est consuetudo si sit laudabilis vel parum laudabilis: vel indifferens respectu huius ad quod fieri debet permutatio. Si autem consuetudo sit illaudabilis ex qua debeatur peruenire ad pessimas egritudines: sicut consuetudo comedendi malos cibos & siluestres qui in fine perducant ex necessitate ad pessimas egritudines. Et similiter coitus immoderatus & similes consuetudines. [supra 9353] Taliter190 inquam consuetudines corrigere oportet et permutare vel totaliter vel saltem infra terminos latitudinis earum: sed hoc debet fieri paulatim et secundum ordinem quendam: nam omnis subita mutatio nocet & specialiter a consueta ad inconsuetam. Amplius debet sibi quis cauere ne vnius rei quantumcumque sit bona consuetudinem faciat quam ipsum obseruare sit necessarium ex cuius obseruatione constrictionem vel attritionem patiatur: verbigratia si quis vno cibo consueto semper vtatur: vel aliquo potu vel totaliter ab eis abstineat vel dormire vel moueri vel coire assuescat: et ad hoc grauiter astringatur maximum incurret nocumentum si interdum ab eisdem oporteat abstinere. Sic191 igitur quodlibet corpus se disponere debet vt calorem & frigus patiens esse possit et ad motiones et ad nutrientia sibi necessaria aptum reddatur: et vt somni et vigiliarum horas mansiones & domos lectos et

p.278

indumenta sine192 lesione permutare possit: quod quidem poterit fieri si consuetudo non obseruetur ad vnguem: sed interdum ad inconsueta transimus: oportet enim ad inconsueta permutare.