Corpus of Electronic Texts Edition
Epistola S. Patricii ad Christianos Corotici Tyranni subditos (Author: Saint Patrick)

p.375

Epistola S. Patricii ad Christianos Corotici Tyranni subditos

{MS page Cotton MS Nero E.I. fo 173, b 2, l 7}

Patricius peccator indoctus, scilicet Hiberione constitutus episcopum me esse fateor. Certissime reor, a Deo accepi id quod sum: inter barbaras itaque gentes habito proselitus et profuga, ob amorem Dei. Testis est ille, si ita est. Non quod obtabam tam dure et tam aspere aliquid ex ore meo effundere: sed cogor zelo Dei et ueritatis Christi excitatus pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus tradidi patriam et parentes et animam meam, quia usque ad mortem si dignum suum noui Deo meo docere gentes, etsi contempnar a quibusdam. Manu mea scripsi atque condidi uerba ista danda ac tradenda militibus mittenda Corotici, non dico ciuibus meis atque ciuibus sanctorum Romanorum, sed ciuibus demoniorum ob mala opera ipsorum, qui barbarorum ritu hostili in morte uiuunt; socii Scottorum atque Pictorum apostatarum, que sanguelentos sanguinare de sanguine innocentium Christianorum, quos ego innumerum Deo genui atque in Christo confimiaui.

Postera die qua crismati neophiti in ueste candida,1 flagrabat in fronte ipsorum, dum crudeliter trucidati atque mactati sunt gladio, supradictis et misi epistolam


p.376

{MS page Cotton MS Nero E.I. fo 173, p 2, l 34} cum sancto presbytero, quem ego ex infantia docui, cum clericis, ut nobis aliquid indulgerent de praeda uel de captiuis baptizatis quos caeperunt: sed cachinnos fecerunt de illis. Idcirco nescio quod magis lugeam: an qui interfecti, uel quos ceperunt; uel quos grauiter Zabulus inlaqueauit perhenne pena gehennam pariter cum ipso mancipabunt: quia utique qui facit peccatum, seruus est peccati,’’

John viii. 34, 44.

et filius Zaboli nuncupatur.

Quarepropter sciat omnis homo timens Deum, quod a me alieni sunt et a Christo Deo meo, pro quo legationem fungor, patricida, fratricida, lupi rapaces, deuorantes plebem Domini ut cibum panis,’’

Ps. xiv. 4, etc.

sicut ait: Iniqui dissipauerunt legem tuam, Domine.’’

Ps. cxix. 126.

Quoniam in supremis temporibus Hiberione optime et benigne plantauerat atque instructa erat. Fauente Deo, non usurpo aliena;'2 sed partem habeo cum his, quos ad uocauit et predestinauit euangelium predicare in persecutionibus non paruis usque ad extremum terre; etsi inuidet inimicus per tirannidem Corotici, qui Deum non ueretur, nec sacerdotes ipsius, quos elegit, et indulsit illis summam diuinam sublimem potestatum, quos ligarent super terram ligatos esse et in celis.’’

Matt. xvi. 19, etc.

Unde ergo quaeso plurimum, sancti et humiles corde, adulari talibus non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec elemosinas ipsorum recipere debere, donec crudeliter poenitentiam effusis lacrimis satis Deo faciant, et liberent seruos Dei et ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus. Dona iniquorum reprobat Altissimus,’’

Ecclus. xxxiv. 23.

et qui offeret sacrificium ex substantia pauperum quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui’’

Ecclus. xxxiv. 24.

Diuitias, [inquid,] quas congregabit iniuste, euomentur do uentre eius, trahit illum angelus mortis, ira draconum multabitur, interficiet illum lingua colubris’’

Job. xx. 15, 16, LXX.

comedit eum ignis

p.377

{MS page Cotton MS Nero E.I. fo 174, a 2, l 27} inextinguibilis’’

Matt. iii. 12, etc.

: ideoque Ve qui replent se his quae: non sunt sua.’’

Habak. ii. 6.

Vel quid prodest homini ut totum mundum lucretur et ut animae suae detrimentum patiatur?’’

Matt. xvi. 26; Mark viii. 16.

Longum est per singula discutere uel insinuare per totam legem capere testimonia de tali cupiditate. Auaritia mortale crimen. Non concupisces rem proximi tui.’’

Exod. xx. 17, etc.

Non occides.’’

Exod. xx. 13, etc.

Homicida non potest esse cum Christo;’’

See 1 John iii. 15.

qui odit fratrem suum homicida adscribitur.’’

1 John iii. 15.

Vel, Qui non diligit fratrem suum in morte manet.’’

1 John iii. 14.

Quanto magis reus est, qui manus suas coinquinauit in sanguine filiorum Dei, quos nuper adquisiuit in ultimis terre per exhortationem paruitatis nostrae?

Numquid sine Deo vel secundum carnem Hiberione ueni? Quis me compulit? Alligatus sum spiritu ut non uideam aliquem de cognatione mea. Numquid amo piam misericordiam, quod sic ago erga gentem, illam qui me aliquando ceperunt, et deuastauerunt seruos et ancillas domus patris mei? Ingenuus fui secundum carnem, decorione patro nascor: uendidi enim nobilitatem meam (non erubesco neque me penitet) pro utilitate aliorum: denique seruus sum in Christo traditus genti extere ob gloriam ineffabilem perennis uitae, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

Et si mei non cognoscunt, propheta in patria sua honorem non habet.’’

Luke iv. 24.

Forte non sumus ex uno ouili, neque unum Deum Patrem habemus: sicut ait: Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum, spargit.’’

Matt. xii. 30.

Non conuenit si unus destruit, alter aedificat. Non quero quae mea sunt.

Non mea gratia, sed Deus quidem hanc sollicitudinem dedit in corde meo, ut unus essem de uenatoribus siue piscatoribus, quos olim Deus in nouissimis


p.378

{MS page Cotton MS Nero E.I. fo 174, a 2, l 18} diebus ante prenuntiauit. Inuidetur mihi. Quid faciam Domine? Valde despicior. Ecce oues tuae circa me laniantur atque depredantur a supradictis latrunculis, iubente Corotico hostile: mente longe est a caritate Dei traditor Christianorum in manus Scottorum atque Pictorum.3 Lupi rapaces deglutierunt gregem Domini,'’’

See Acts xx. 29.

qui utique Hiberione cum summa diligentia optime crescebat; et filii Scottorum et filie regulorum monachi et uirgines Christi enumerare nequeo. Quam ob rem iniuria iustorum non Te placeat Domine, etiam usque ad inferos non placebit.’’

Ecclus. ix. 17.

Quis sanctorum non horreat iocundare uel conuiuium fruere cum talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleuerunt domus suas; de rapinis uiuunt, nesciunt misereri. Venenum bibunt, letale cibum porrigunt ad amicos et filios suos; sicut Eua non intellexit quod mortem tradidit viro suo: sic sunt omnes qui male agunt; mortem perennem penamque perpetuam operantur. Consuetudo Romanorum Gallorumque Christianorum est, mittunt uiros sanctos et idoneos ad Francos4 et ceteras gentes cum tot millia solidorum ad redimendos captiuos baptizatos: tu totius5 interficis et uendis illos genti extere ignoranti Deum: quasi in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem habes in Deum? uel qui te consentit, aut qui te communicat uerbis adulationis? Deus iudicabit: scriptum est enim: Non solum facientes mala, sed etiam consentientes dampnandi sunt.’’

Rom. i. 32.

Nescio quid dicam uel quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: Flete cum flentibus.’’

Rom. xii. 15.

Et iterum: Si dolet unum membrum,

p.379

{MS page Cotton MS Nero E.I. fo 174, b 1, l 14} condolent onmia membra.’’

1 Cor. vii. 26.

Quapropter Aecclesia plorat et planget filios et filias suas, quos adhuc gladius nondum interfecit, sed prolongati et exportati in per longa terrarum. Ubi peccatum manifeste grauetur inpudenter, impudens ibi habitat et habundat: ibi uenundati ingenui homines Christiani in seruitute redacti sunt, presertim indignissimorum pessimorum apostatarumque Pictorum.

Idcirco cum tristitia et merore uociferabo: O speciossissimi atque amantissimi fratres et filii, quos in Christo genui enumerare nequeo, quid faciam uobis? Non sum dignus Deo neque hominibus subuenire. ‘Praeualuit iniquitas iniquorum super nos.’ Quasi extranei facti sumus. Forte non credunt quod unum baptismum percipimus uel unum Deum Patrem habemus: indignum est illis quod de Hibernia nati sumus; sicut ait: Nonne unum Deum habetis? Quid dereliquistis unusquisquae proximum suum?’’

Malachi ii. 10.

Idcirco doleo pro vobis, doleo, carissimi mei: sed iterum gaudeo intra meipsum, quia non gratis laboraui uel peregrinatio mea in uacuum non fuit:6 et contigit scelus tam horrendum et ineffabile. Deo gratias: creduli baptizati de seculo recessistis ad paradisum. Cerno: uos migrare cepistis ubi nox non erit, neque luctus, neque mors amplius:’’

Rev. xxi. 4; xxii. 5.

sed exultabitis sicut uituli ex uinculis resoluti, et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris.’’

Malachi iv. 2, 3.

Vos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus et aeterna regna capietis, sicut ipse testatur inquiens: Venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum.’’

Matt. viii. 11.

Foris canes et ueneficos et homicidae et mendacibus et periuris:'’’

Rev. xxii. 15.

pars eorum in stagnum ignis

p.380

{MS page Cotton MS Nero E.I. fo 174, b 2, l 10} aeternae: non immerito ait apostolus: Ubi iustus uix saluus erit, peccator et impius et transgressor legis ubi se recognoscit?’’

1 Peter iv. 18.

Unde enim Coroticus cum suis sceleratissimis rebellatoribus Christi? Ubi se uidebunt, qui mulierculas baptizatas et praedia orphanorum spurcissimis satellitibus suis premia distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento transeat sicut nubes uel fumus, qui utique uento dispergitur: ita peccatores et fraudulenti a facie Domini peribunt: iusti autem epulabuntur in magna constantia cum Christo: iudicabunt nationes, et regibus iniquis dominabuntur in secula seculorum’’

Rev. xxii. 5.

amen.

Testificor coram Deo et angelis suis, quod ita erit sicut intimauit imperitiae meae. Non mea uerba sunt ista, sed Dei et apostolorum atque prophetarum, quod ego Latinum exposui, qui numquam enim mentiti sunt: qui crediderit saluus erit, qui uero non crediderit condempnabitur:’’

Mark xvi. 10.

Deus7 locutus est. Quaeso plurimum ut quicumque famulus Dei ut promtus fuerit, ut sit gerulus litterarum harum, ut nequaquam subtrahatur a nemine, sed magis potius legatur coram cunctis plebibus, et presente ipso Corotico. Quod si Deus inspirat illos ut quandoque de eo resipiscant, ita ut uel sero peniteant quod tam impie gesserunt. Homicidae erga fratres Domini fuerunt: sed poeniteant et liberent captiuas baptizatas, quos ante ceperunt; ita ut mererentur Deo uiuere, et sani efficiantur hic et in eternum. Pax Patri et Filio et Spiritui Sancto.

AMEN.