Anno Domini mccclx., et predicti Regis anno xxxv.
Obiit Magister Ricardus Filius Radulphi, Archiepiscopus Armachanus, in Aviniona xvi. kal. Decembris. Cujus ossa per venerabilem patrem Stephanum, Episcopum Midie, in Hiberniam dilata sunt ad recondendum in ecclesia Sancte Nicholai de Dondalk, unde fuit oriundus, sed dubium est aliquibus si sunt ossa illius vel alterius.
Item, obiit Dominus Robertus Savage, miles strenuus, in Ultonia manens, qui cum paucis Anglicis uno die interfecit de Hibernicis tria millia, juxta Antrum, sed antequam transivit ad illud bellum ordinavit dari unicuique Anglico unum bonum haustum seu potum
Item, Comes Ormonie, Justiciarius Hibernie, intravit Angliam, in cujus loco Mauricius Filius Thome, Comes Kildarie, factus est Justiciarius Hibernie, per cartam et commissionem, ut patet: Omnibus ad quos litere pervenerint, salutem: sciatis quod commisimus dilecto et fideli nostro Mauricio, Comiti de Kildare, officium Justiciarie nostre terre nostre Hibernie, et terram nostram Hiberniam, cum castris et omnibus pertinenciis suis custodiendis quamdiu nobis placuerit: Recipiendo ad Scaccarium nostrum Dublin per annum, quamdiu in officio illo sic steterit, quingentas libras, pro quibus officium illud et terram custodiet; et erit vicesimus de hominibus ad arma cum tot equis c[yuml ]ouopertis, continue durante commissione nostra supradicta. In cujus rei testimonium, etc. Datum per manus dilecti nostri in Christo Fratris Thome de Burley, Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Hibernia, Cancellarii nostri Hibernie, apud Dublin, xxx die Martii, anno regno nostri xxxv.
Item, iterum venit Jacobus le Botiller, Comes Ormonie, de Anglia in Hiberniam Justiciarius Hibernie ut prius, cui cessit Comes Kildarie ab officio Justiciarie.