Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Hibernie ab anno Christi 1162 usque ad annum 1370 (Author: John Pembridge)
Annal M1342
Anno Domini mcccxlii.
M1342.1
Undecima die Octobris, luna undecima existente, vise sunt Dublin due lune bene ante diem in firmamento a multis viris: quarum una fuit juxta currum nature in occidente et clara: alia
p.385
vero ad quantitatem unius rotundi panis tenui modicum luce splendens in oriente existebat.