Anno Domini mcccxli.
Dominus Johannes Moris, miles, venit Justiciarius Hibernie, mense Maii, tenens locum Johannis Darcy in terra predicta.
Item, prodigium subsequens admirandum, et nostris retro seculis inauditum, contigit in comitatu Leycestrie, ubi quidam vir, iter faciens in publica strata, unum par cirotecarum reperit aptum suis usibus, ut credebat, quas suis manibus imponens, concito loco loquele humane more canino latratus mirabiles proferebat, et ex tunc per eundem comitatum senes et adulti ac mulieres tanquam canes magni, parvuli vero tanquam parvi catuli, elatrarunt: peste igitur illa perdurante apud aliquos per octodecim dies, apud alios per mensem, apud quosdam per duos menses. Pestis etiam predicta comitatus alios vicinos intravit et populum pari modo latrare coegit.
Item, Rex Anglie omnia per eum et patrem suum collata modo quocunque quibuscunque personis Hibernie, tam libertates quam terras et alia bona, revocavit, ob quorum revocationem magna briga orta fuit in terra, et a manibus Regis Anglie terra Hibernie in punctu perditionis extitit.
Item, commune Parliamentum Hibernie, de consilio Regis, mense Octobris extitit ordinatum. Ad idem Parliamentum Dominus Mauricius Filius Thome, Comes Dessemonie, non pervenit, ante quod tempus nunquam inter Anglicos in Anglia oriundos et Anglicos in terra Hibernie oriundos ita notabilis et manifesta divisio habebatur. Majores insuper civitatum regalium ejusdem terre, unacum nobilioribus dicte terre et fornicibus universis, unanimes existentes, habito consilio deliberato, in ceteris conclusionibus decreverunt et statuerunt Parliamentum commune Kilkennie mense Novembri, ad utilitatem et profectum Regis et prefate terre, consilio Justiciarii et regalium predictorum irrequisito penitus in hac parte. Justiciarius autem et ceteri ministri Regis ad idem Parliamentum Kilkennie accedere nullatenus presumpserunt. Majores igitur terre prenotati unacum majoribus civitatum ordinaverunt