Anno Domini mcccxxxvii.
In vigilia Sancti Kalixti, Pape, septem perdices, et nescitur quo spiritu agitante, campum deserentes, recta linea ad civitatem Dublin convolarunt et fori loca citissime transvolantes in summitate pandoxatorii Canonicorum Sancte Trinitatis Dublin consederunt: ad quod spectaculum nonnulli cives Dublin concurrerunt, prodigium illud plurimum admirantes. Pueri autem de civitate duas ex illis apprehenderunt vivas, tertiam peremerunt. Cetere ex hoc territe altiora petentes ad campos oppositos volatu pervicaci effugerunt. Quod autem portendit casus iste, retro seculis inauditus, peritorum arbitrio relinquatur.
Item, Dominus Johannes Charleton, miles et baro, cum uxore sua, et filiis et filiabus suis, cum tota familia sua venit, in festo Kalixti, Pape, Capitalis Justiciarius Hibernie, et de filiis et familia sua quidam mortui sunt.
Item, Dominus Thomas Charleton, Episcopus Herfordensis et germanus dicti Justiciarii, venit, eodem die cum suo germano, Cancellarius Hibernie, unacum Magistro Joanne Rees, Thesaurario Hibernie et Magistro in decretis, ducentes secum multos Wallicos numero cc. et omnes in portu Dublin applicuerunt.
Item, Domino Johanne Charleton existenti Justiciario et tenente Parliamentum Dublin, Magister David Ohyrraghty, Archiepiscopus Admachanus, vocatus ad Parliamentum, fecit providentiam in Monasterio Beate Marie, juxta Dublin, sed impeditus fuit per Archiepiscopum et clerum, quia voluit
Item, eodem anno obiit idem David, Archiepiscopus Ardmachanus, cui successit Magister Ricardus Filius Radulphi, Decanus Lychefeldensis, clericus luculentus, qui natus fuit in villa de Dundalk. Item, obiit Jacobus Pincerna, primus Comes Ormonie, xvii. die mensis Januarii, et sepelitur apud Balygaveran.