Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Hibernie ab anno Christi 1162 usque ad annum 1370 (Author: John Pembridge)

Annal M1330

Anno Domini mcccxxx.

M1330.1

Venti validi diversi in festis Sancte Katerine, Sancti Nicholai, et Nativitatis Domini, per quem ventum pars muri cujusdam domus corruens oppressit uxorem Domini Milonis de Verdona, cum filia, in vigilia Sancti Nicholai; quales etiam venti nunquam fuerant visi in terra Hibernie.

M1330.2

Item, inundatio aque de Boyn, qualis nunquam fuerat visa antea, per quam inundationem omnes pontes tam lapidei quam lignei super dictam aquam existentes funditus diruti sunt, preterquam pontem Babe. Aqua etiam asportavit diversa molendina, et multa alia malaintulit Fratribus Minoribus de Trym et de Drogheda, quia fregit domos eorum.


p.373

M1330.3

Eodem anno, circa festum Johannis Baptiste, magna caristia bladi incepit esse in Hibernia, et duravit usque ad festum Sancti Michaelis. Item, cranocus frumenti vendebatur pro viginti solidis. Item, cranocus avenarum pro octo solidis; pise, fabe, et ordei unus cranocus pro octo solidis. Et ista caristia accidit propter magnam habundantiam pluvie, ita ut magna pars bladi non posset meti ante festum Sancti Michaelis.

M1330.4

Eodem anno, Anglici de Midia interfecerunt de Hibernicis, scilicet, de Macgoghdanes, circa quadraginta, juxta Loghynerthy, unde dictus Macgoghdan iratus conbussit in partibus illis quindecim parvas villatas, et depredavit eas; quod videntes Anglici, collegerunt contra ipsum, et de hominibus suis centum et decem interfecerunt, inter quos fuerunt interfecti tres filii regulorum Hibernicorum.

M1330.5

Item, Dominus Willelmus de Burgo, Comes Ultonie, duxit exercitum de Ultonia ad Momoniam, super Brene Obrene.

M1330.6

Item, Domina Johanna, Comitissa Kildarie, peperit apud Maynoth Willelmum, filium Domini Johannis Darcy, per ipsum primum, ipso Domino Johanne in Anglia existente.

M1330.7

Item, Reymundus Laules interficitur apud Wickelowe, prodiciose.

M1330.8

Item, Parliamentum tentum apud Kilkeniam, per Fratrem Rogerum Utlawe, Priorem de Kilmaynan, tunc locum tenentem Justicarii, ubi fuerunt Alexander Dublin Archiepiscopus, Dominus Willelmus, Comes Ultonie, Dominus Jacobus, Comes Ormonie, et Dominus Willelmus Bermyngham, et Walterus de Burgo de Connacia, quilibet eorum cum magno exercitu iverunt ad expellendum Brene Obrene de Urlyse, juxta Cashell.


p.374

M1330.9

Item, Walterus de Burgo, cum exercitu suo de Connacia, tunc depredavit terras Domini Mauricii Filii Thome, reducens secum predam ad Urkyff Urlyse.

M1330.10

Item, Dominus, Comes Ultonie, et Comes Dessemonie, scilicet, Dominus Mauricius Filius Thome, (quia nunc primo voco eum Comitem), custodie Marescalli, apud Lymeryk, deputantur per Fratrem Rogerum Utlawe, Justiciarium Hibernie. Comes, vero, Dessemonie de custodia dicti Marescalli calide fugit et recessit.