Anno Domini mcccxxviii.
Dei Martis in ebdomada Pasche, Dominus Thomas Filius Johannis, Comes de Kildare et Justiciarius Hibernie, obiit. Cui successit in officio Justiciarie Frater Rogerus Outlawe, Prior de Kilmaynan.
Eodem anno, David Otothil, fortis latro, inimicus Regis, succensor ecclesiarum, et destructor populi, ductus fuit de Castro Dublin ad Tholoneum civitatis, coram Nicholao Fastoll et Elia Assheborne, Justiciariis in Banco, qui Justiciarii dederunt ei judicium quod
Item, eodem anno, Dominus Mauricius Filius Thome collegit magnum exercitum ad destruendum les Bourkeyns et les Poers.
Eodem anno, Dominus Willelmus de Burgo, Comes Ultonie, factus est miles, Londonie, in die Pentecostes, et Rex sibi dedit dominium suum.
Item, eodem anno, Jacobus Botiller desponsavit in Anglia filiam Comitis Herfordie et factus est Comes Ormonie, qui prius vocabatur Tiperarie.
Eodem anno, tentum est Parliamentum apud Northampton, ubi magna pars magnatum Anglie congregata fuit, et pax reformata est inter Scotiam et Angliam et Hiberniam per maritagia inter eos, et ordinata fuit quod Comes Ultonie cum pluribus magnatibus Anglie irent apud Berewicum super Twedam ad sponsalia.
Eodem anno, post predicta sponsalia facta apud Berewik, Dominus Robertus le Brus, Rex Scotie, et Dominus Willelmus de Burgo, Comes Ultonie, Comes de Meneteth, et plures magnates Scotie applicuerunt apud Cragfergus pacifice, et miserunt Justiciario Hibernie et Consilio quod venirent ad Viride Castrum, ad tractandum de pace Scotie et Hibernie, et quia dicti Justiciarius et Consilium non venerunt sicut voluit, accepit licentiam a Comite Ultonie et rediit in patriam suam post festum Assumptionis Beate Marie. Et Comes Ultonie venit Dublin ad Parliamentum et ibidem morabatur per sex dies, et tenuit magnum convivium et postmodum ivit in Connaciam.
Eodem anno, circa festum Sancte Katerine, Virginis, Episcopus Ossoriensis mandavit Consilio Domini
Item, eodem anno, frater Rogerus Utlawe, Domus Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Hibernia Prior, Justiciarius et Cancellarius Hibernie, diffamatus fuit per dictum Episcopum, quod fautor fuit heresis et consiliarius et adjutor dicti Domini Arnaldi in heretica pravitate. Et quia persona ita indigne fuit diffamata, dictus Prior ivit ad Consilium Domini Regis et petiit quod posset purgare se, unde illi de Consilio Domini Regis acceperunt consilium et concesserunt ei quod posset habere purgationem suam. Et fecerunt clamare per tres dies, quod si esset aliquis qui vellet prosequi versus predictum Fratrem Rogerum quod prosequeretur, sed nullus fuit inventus. Unde ad procurationem Domini Fratris Rogeri exiit breve regium ad summonendum Maiores Hibernie videlicet, Episcopos, Abbates, Priores, et quatuor Maiores quatuor civitatum, videlicet, Dublin, Cork, Lymerik, et Waterford, et Drogheda, ac etiam vicecomites et senescallos, et milites comitatuum, cum melioribus liberis hominibus comitatuum, ad veniendum Dublin; et fuerunt electi sex examinatores in dicta causa, videlicet, Magister Willelmus Rodyard, Decanus ecclesie Cathedralis Sancti Patricii, Dublin Abbas Sancti Thome, Abbas Beate Marie, Prior
Item, eodem anno, in quadragesima obiit dictus Dominus Arnaldus le Pover in Castro Dublin et diu jacuit cum Predicatoribus sine sepultura.