Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Hibernie ab anno Christi 1162 usque ad annum 1370 (Author: John Pembridge)

Annal M1312

Anno Domini mcccxii.

M1312.1

Dominus Petrus de Gaveston intravit castrum de Scardeburgh, Baronibus resistendo. Sed, cito post kal. Junii, se rediit Domino Adomaro de Valencia, per quem fuerat obsessus, certis tamen condicionibus prelocutis, qui eum duxit versus London, sed itinerando captus est apud Dedington per Comitem Warwici, et ductus est ad Warwik, unde inito consilio Comitum et Baronum decollatur, decimo tertio kal. Julii, cujus corpus sepelitur in conventu de Langley in ecclesia Fratrum Predicatorum .

M1312.2

Item, exercitus ductus per Johannem Wogan, Justitiarium Hibernie, ad refrenandam malitiam Roberti de Verdon et suorum fautorum, miserabiliter confectus est sexto idus Julii, interfectis ibidem Nicholao Avanel, Patricio de Rupe, et multis aliis, ob quod dictus Robertus de Verdon et multi suorum fautorum se reddiderunt carceri Regis, Dublin, gratiam expectando.

M1312.3

Item, die Jovis in crastino Sancte Lucie, Virginis, anno regni Regis Edwardi sexto, luna videbatur mirabiliter de diversis coloribus, in quo diffinitum est quod Ordo Templariorum de medio deleatur in eternum.

M1312.4

Item, in Hibernia Dominus Edmundus Le Botiller factus est locum tenens Domini Johannis Wogan, Justiciarii Hibernie, qui Edmundus in quadragesima sequente obsessit Obrynnes in Glyndelory, et ipsos compulit ad deditionem et fere ad confusionem, nisi citius ad pacem Domini Regis redissent.

M1312.5

Item, eodem anno, in crastino Sancti Dominici, Dominus Mauricius Filius Thome desponsavit Katherinam, filiam Comitis Ultonie, ad Viride Castrum. Et Thomas Filius Johannis desponsavit aliam filiam ejusdem Comitis, in crastino Assumptionis, in eodem loco.


p.342

1312.6

Item, die Dominica post festum Exaltacionis Sancte Crucis, filia Comitis Glovernie, uxor Domini Johannis de Burgo, peperit filium.