Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Hibernie ab anno Christi 1162 usque ad annum 1370 (Author: John Pembridge)

Annal M1294

Anno Domini mcc. nonagesimo quarto.

M1294.1

Willelmus de Monteforti, in consilio Regis, Westmonasterii coram Rege subito expiravit, qui Willelmus fuit Decanus Sancti Pauli, London, in cujus ore Pontifices et clerus verba sua ponentes et hesitantes quantum Rex a quolibet ipsorum affectaret, inde volentes certificari, in quo et Rex maxime confidebat, ad Regem reversus et approperans ante Regem, ut conceptum sermonem exprimet, repente obmutescens labit ad terram, extractus a Regis ministris in ulnis eorum miserabiliter. Quapropter visum quod accidit dixerunt viri timorati, vere iste homo procurator fuerat ut decime ecclesiasticorum et beneficiorum Regi persolverentur. Scrutinii facti in ovile Christi alter instigator ut Willelmus clamabat, contributionis postmodum Regi concesse.

M1294.2

Item, civitas Burdugale, cum terra Vasconie adjacente, occupata a ministris Regis Francie est conditionaliter, sed injuste proditioseque detenta est per Regem Francie. Cujus causa Johannes, Archiepiscopus


p.323

Dublin, et quidam alii magnates in Almaniam sunt missi ad Regem ejusdem, et habito responso in Tordran, reversus est Dominus Archiepiscopus in Angliam, diem claudendo extremum die Sancti Leodegarii: cujus Johannis Sampford ossa traduntur sepulture in ecclesia Sancti Patricii, Dublin, decimo kal. Martii.

M1294.3

Eodem anno, oriebatur contentio inter Dominum Willelmum de Vescy, tunc Justitiarium Hibernie, et Dominum Johannem Filium Thome, et Dominus Willelmus appellavit eum de felonia, et Dominus Willelmus de Vescy transfretavit in Angliam, et dimisit Dominum Willelmum de la Hay loco suo Justitiarium Hibernie. Sed cum venissent ambo coram Rege ut pugnarent sub appellatione pro prodicione, fugit in Franciam predictus Willelmus Vescy, et noluit pugnare. Tunc Rex Anglie dedit dominia que fuerunt Domini Willelmi de Vescy Domino Johanni Filio Thome, scilicet, Kyldare et Rathemgan, et multa alia.

M1294.4

Eodem anno, Gilbertus de Clare, Comes Gloucestrie, rediit de Hibernia in Angliam. Item, Ricardus, Comes Ultonie, cito post festum Sancti Nicholai captus est per Dominum Johannem Filium Thome, et in castro de Lega, id est, Ley, detentus est usque ad festum Sancti Gregorii Pape, cujus liberatio facta fuit tunc per consilium Domini Regis in Parliamento de Kylkennia. Pro cujus captione predictus Dominus Johannes Filius Thome, dedit omnes terras suas, scilicet, Slygo, cum pertinenciis, quas habuit in Connacia.

M1294.5

Item, castrum Kyldarie capitur. Kyldaria et patria circumstans ab Anglicis et Hibernicis spoliatur.

M1294.6

Calvagh combussit rotulos et tallias comitatus.

M1294.7

Magna caristia et pestilentia per Hiberniam isto anno et duobus annis sequentibus.


p.324

M1294.8

Item, Dominus Willelmus Doddyngzele fit Justiciarius Hibernie.