Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Hibernie ab anno Christi 1162 usque ad annum 1370 (Author: John Pembridge)

Annal M1200

Anno Domini mcc.

M1200.1

Catholus Crovderg, Rex Connacie, fundator Monasterii de Colle Victorie, ejicitur de Connacia.

M1200.2

Eodem anno, fundatur monasterium de Voto, id est, Tynterne, per Willelmum Mareschallum, Comitem Mareschallum et Pembrochie, qui fuit Dominus


p.308

Lagenie, scilicet, quatuor comitatuum, Weysford, Ossorie, Caterlachie, et Kyldare, ratione et jure uxoris sue, quia desponsavit filiam Comitis Ricardi Strogulensis et Eve, filie Dermicii Murcardi; sed quia predictus Willelmus, Comes Mareshallus, fuit in maximo periculo in mari die nocteque votum vovebat Domino Jesu Christo, quod si liberaretur a tempestate, et veniret ad terram, faceret monasterium Christo et Marie, matrique ejus et sic factum est cum pervenisset secure ad Weysford, fecit monasterium de Tynterne ex voto, et vocatur monasterium de Voto.

M1200.3

Eodem anno, fundatum est monasterium de Flumine Dei.