Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Hibernie ab anno Christi 1162 usque ad annum 1370 (Author: John Pembridge)

Annal M1186

Anno Domini mclxxxvi.

M1186.1

Ordo Cartusiensis et Grandicensis confirmatur.

M1186.2

Eodem anno, Hugo de Lacy apud Derwath fuit occisus dolose ab Hibernico, quia ibidem predictus Hugo voluit edificare castrum, et sicut docuit Hibernicum laborare cum instrumento ferreo, scilicet, pykays; et quando Hugo inclinavit se percutiendo in terram cum ambabus manibus capite demisso, Hibernicus cum securi amputavit caput Hugonis de Lacy, et ibi cessavit conquestus.


p.306

M1186.3

Eodem anno, Christianus, Lismorensis Episcopus, quondam Legatus Hibernie, etc. (ante, p.288).

M1186.4

Jerusalem capta est, cum Cruce Domini, a Soldano et a Saracenis, interfectis multis Christianis.