Anno Domini mc. nonagesimo nono.
Obiit Ricardus, Rex Anglie, cui successit Joannes, frater ejus, qui fuit Dominus Hibernie et Comes Mortonie, qui Johannes interfecit Arthurum, legitimum heredem, filium Galfridi, germani sui. Sic autem Ricardus obiit: Cum autem Ricardus Rex obsideret castellum de Gallicis in Britania Minori, a quodam existente in castello, Bertrame de Gourdon nomine, sagitta, etc.(ante, p.276). Cujus corpus Ricardi Regis in tres partes dividitur.
Unde versus:
Viscera Carceolum, corpus Fons servat Ebraudi,
Et cor Rothomagum, magne Ricarde, tuum.
Defuncto Ricardo Rege, Johannes, etc. (ante, p. 277).
Et postmodum vocatus est Johannes, Rex Anglie, ad Parliamentum Francie per Regem Francie, ad respondendum de morte Arthuri, nepotis sui, et quia non venit privavit eum de Normannia.
Eodem anno, fundata est Abbathia de Commerer.