[Transcript by
Jason Harris, 29.03.2009]
[Pagination refers to Baron's Opuscula]
[231]
PANEGYRICVS
De laudibus Eloquentiae.
Quod
orantibus solemne
est, vt exordio dicendi thema totius dictionis, tanquam hominem in
capite
ostendant, id mihi ita pronum est (AA) vt in hac fronte, et sincipite
orationis
meae, non modo corpus eius, sed animam etiam ostendam, explicato
insimul et
argumento assumptae orationis, et causis assumendae. Adeo neque me
materiae
vnius iopia per omnes iactandum timebitis, quando ipse me grauissima
hac
saburraui; neque huc forte appulisse, aut malo dolo traducat, iam quum
ipse
conscientiam meam ac consilium explicatu eius probabo (quod spero)
hostibus, si
quis sint ad innocentiam. Vobis (viri
ornatissimi) ominor, etiam ad applausum. Nempe pro Eloquentia
loquendum
est: pape quam iuste, vt haec aduocata generis humani quod impendit
omnibus,
experiatur ipsa suffragium; vtatur eo aliquando, quo vbique abundat, ne
absurdissime contingat, vt quidpiam desideret semetipsum; quod non modo
aequitati pugnat ne esse debeat, sed naturae etiam ne possit. Sane enim
certeque hoc dicendi officium, neque dignius vlli quam creditori, neque
facilius quam Eloquentiae; neque gratius quam origini suae impenditur.
Quanquam
ego Eloquentiae causam tueri magis quam mirari satis possim; vnde illa
in odium
hominum venerit? quo illla beneficio multorum ingenia demeruit, vt quae
alias
optari precibus, inuitari studio, peregrinationibus acceersiti
consucuit, cuius
togam arma metuebant, iam impudentissimi cuiusque calumniis in praedam
cesserit. Vt quoniam Cicerone omnium
damnis extincto Fulvia linguam eius,
hoc est, Eloquentiam ipsam trans fixit: ita plane videntur arbitrati
isti
Oratoriam cum ipso obiisse: atque adeo iam cuiusque impotentiae
obiectam, velut
emortuum Leonem ridiculis muribus vellicandum. Vsque adeo illa iam se
ipsa
minor est, vt eam aliqui ausi sint palam ostentui habere, et cuum Salustio oratoribus (si Deo placet)
improperare.
Quid
ad hunc illi, quid ad
alium, Marcum item, dicturi; dico
autem M.Antonium oratorem, cuius
emphasis in dicendo, strictos enses, et iam iam intrudendos ingulo suo
auertit,
atque in satellitibus Marium expugnauit.
Hic nimirum optimatum vitae infestus proditum a caupone Antonium
armato satellito iussit protinus caedi. Et coeptum fieri;
cum autem cauponiam lupi illi curriculoinuaderent, Orator extemplo suam
illam
volubilem linguam tot mucronibus obiectam ita expedite versauit, vt
satellites Suada illa expugnati, dicenti
impunitatem, gladios vaginis reddiderint. Ita vnius os, ad cotem
Eloquentiae
acutum, tot enses hebetauit; perfidiam in caupone, obsequium in milite,
furorem
in Mario irritauit. Versatilis
facundia pluteos vineasque compegit, atque aggerem omni aere
valentiorem,
quanto maius est furiis quam ferro obsistere, et efficere vt
acerbissimus
hostis nollet quam ne posset nocere. Hoc ille tum, postea etiam Christus D. egit decantato prodigio,
quum Pharisaeorum ministros ad
comprehendendum eum destinatos illice oratione captos remisit ad
authores
caedis; vt intelligamus nullum fastigium Eloquentia altius ire, neque
miraculis
opus esse, nisi quum illa desideratur. Cum olim Gedeon
Arabum et Amalechitarum centum viginti millia
profligaret, miraculum erat; nec tamen multis, sed paucis bellauit. Cum
deinde
apud nos iam militante Ecclesia Ioannes
Rex auspiciis Ioannis item Capistrani
nostrae obseruantiae Minorum,
octoginta millia Barbarorum fugauit, fudit, cecidit, quis miraculum
neget?
neque ipse tamen negare ausit se quindecim millibus instructum. Ac
denique quum
Deus statueret quam maxime vim suam in humanae inopiae campo veluti
vacuo
quodam explicare, illum adoptatum populum reclamanti, AEgypto
eduxit, inuitis Chananeis
intrusit, sed interim tamen illos muscis, hos vespis impugnauit; vt cum
vtrobique sibi victoriam solus assereret, sed in pugna [234]
complicem
admisit, hic vero cum potentiam suam omni suspicione absolueret,
inuadentes se
summo miraculo, hoc est, oratione impugnauit. Adeo non inconsulte Phillipus Matedo plus sibi placebat in
praedis ciuitatum quas oratione, quam quas armis accepisset, quod illas
solus
ipse, in his milites partem haberent. Sane enim certoque, aut ego
rationes
perperam subduco, aut non paulo maius est mentem praemanu exarmare;
sessorem
hominis agere quam iumenti, eodemque tentamento, non modo hostes
imminuere, sed
amicos augere. Caetera quaeque arma, stricti diametro enses, explosa
per auras
tormenta, vibratae lanceae, iactata pila, et quot iam cumque tela incus
cudere
nouit, ita exercere, cum hoste plerumque se ipsa elidunt, vt perdant
peritura:
At vero cum illa orationis Venus
Eloquentia, illecebris suis fascinat aures coronae; cum cuniculi
rationum sub
verborum cespite subterranteam expeditionem ad arcem animi moliuntur,
ibi
enimvero nulla iactura dolemus, ne verborum quidem, quoniam illi
ratione foeti
arietes argumentorum hostes iudicio feriunt, inuadunt tanquam
extraneos,
seruant tanquam suos, in quibus ipsa etiam seruantur. Tanti est furor
hominis
etiam aura verberare; aperire quam frangere; et (quod audiuistis)
sessorem
hominis agere, quando ille animi nostri Eucephalus
lupatis indomitus, popismis cicuratur.
Vultis
paradigma (AA)
certe autem velle debetis, hoc, si quod aliud, imo etsi aliud nullum:
istud,
inquam, M Tullij (cuius enim alias?)
causae dignitate nobile, partium contumacia durum, animorum
metamorphosi
stupendum fuit, quum in Amphiteatro vestro, equites, plebi permisti in
discretim spectarent: Id autem minus esse ex honore equestri ratus L. Otho, vtrisque classes disparauit:
quod populus contumeliam sibi interpretatus, Othonem
primum sibilo tum etiam ve inuasit; sed pro illo equites
steterunt: vtrimque ita, odio, conuitiis etiam pugnatum, quum protinus
ille
figulus pacis et auriga animorum M.
Tullius, raptim in concionem accurrens faces et saxa iactantem, tam
foeliciter orauit, vt quibus exitus non patebat nisi per aduersantum
stragem,
inuicem extemplo complexi, inter se etiam de Othonis
honoribus certarent. Quid adhunc illi Latinum Demosthenem?
quid ad Atticum dicturi,
qui numerorum machinis Graeciam omnem
sus deque vertit: quanta quanta fuit? Quid putem dicturos si
interessent ei cum
Phillippo Regi parta etiam victoria
pacem oranti negaret? Cum a Persarum
rege ingenti aere in partem suam conduceretur, foedera icta
rescinderet, vt
plane non suadere, sed imperare Graecia
videretur in fidem eius sacramento et stipendi obstrictae? Quid quod Pericles ipsis etiam Atticis ceruicibus
insultauit, Eloquentiae equo inuectus his bullis phalerato? Non Cyneas plus Italiae quam Pirrus
vindicauit? propter quod Agamemnon expugnandae Troyae incumbens oratores non milites
optauit.
Atque
hinc vtique factum
vt in posteris quotquot se libertati addicerent, multo opere has
Eloquentiae
insidias euitarent. Carneades nouae
Academicae Princeps dum Romam hanc
cum Diogne Cynico et Critolao Legatus
mitteretur, M Cato protinus ad Senatum accurrit
palam, testatus praeiudicatum esse causae eorum, quam nisi ereptam
vellent, ne Carneadem audirent, penes quem esset
omnia etiam inuitis extorquere. Areopagus ipse preconis voce inhibebat
dicturis
ne prologis aut affectibus velitarent, caeteroqui corrumpendus. Et quod
ego
sextante amplius toto eo aestimo, non solum auditu sed et lectione
eorum
publicis instrumentis interdictum est: Vtique magna Eloquentiae gloria
cuius
etiam cadauer timeretur. Aut dic, cur spiritus Dei sollicitando ad
stipendia Christi Orbi terrarum, ex illo coelesti
arcu sagisttarias linguas vibrauit? non ille capita, in quibus
sapientia
ambitiose extaret, non brachia, non manus, illam corporis militiam,
minus
cataphractam pectoris minime, glandes occulorum, sed linguas flammis
compactiles, flammam in linguas cuspidatam emisit, quo sciretur hanc
Orbis
resipiscentiam non Philosophiae tribuloso schemati, non armorum
supellectili ad
scribendam, sed loquutionis gratiae, facundiae foecunditati. His
nimirum debet
natale suos [235] Christi Ecclesia,
nam quo aptius propagerentur fides Verbi quam lingua? Ita illa tanquam
ferentarium vehiculum cito late circumduxit ipsum in primis per citima Iudea, per AEgypti vicinia, dein per Iudorum
maritima, trans campestria Graecia, vltra Apenninum
et Alpes reclammante Orco, et furias suas interim censa ac lustro, in
aciem ac
bellum conscribente. Hanc tamen, si Deo placet, tueri necesse est in
huiusmet
fidei alumnos, hanc quam loquimus Eloquentiam, quae Deo opus suum
asseruit,
posteris Christum dedit, Christo etiam posteritatem, tantam operum
foelicitate,
eo temporis compendio, vt prouentus auaritiam vicerit, poene prius
docuerit
quam dixisset. Voluite tantisper praeiudicium duelli, quale quale illud
quum Simon Petrus homuncio vnus cymbularius
ex plebe piscatorum, Imperium Romanum, id est, Orbem terrarum et
aquarum
aggrederetur imbuendum religione, religandum legibus, in obsequium
ignoti,
etiam inuisi Dei plane plane mancipandum. Et tamen totum id ausus, et tantumdem assequutus est lingua ignis
atque igne eloquendi. Caesarum
insulas (quis credat?) patibulo crucifixi submisit, Colossum hunc
sesquiminabundum calculi illisu attriuit; Labarum
Augustum signo Tau subdidit Vaticaneam
cortinam piscatoris annulo, Tyberim retibus, Capitoleum pedibus subiecit.
Atque,
ne quem vetera haec
ac decanta exempla non vrgeant, Vos ego, vos huc voco suppares
Apostolorum,
magna nomina, olim quidem disertissimi Ecclesiastae, nunc vero etiam
Beatissimi
manes, Vincenti Ferreri, atque alter Antoni,
aliquando Lusitane, deinceps a Padua, huius licet
patriae pater;
quorum in prior in Hispania tua, Iudaeorum viginti millibus Christum et
fidem
dedisti: sed et Christianorum tepiditatem indignatus, resides illos ac
probris
(horrendum) inuolutos ad centena millia correxisti. Tua illa lingua
tuum nectar
castitatem incestis commendauit, rigorem delicatis, miseriam opulentis.
Te pro
nostris orante mechanici opera intermittebant, Doctores lectionem,
auditores
gymnasia deserebant. Huic autem, quem postremo addidi, mare auditorium,
pisces
aurem dederunt, qui orante illo pensiles et in auram librati, medio
aquis
extante, squamis in alas versis, spectaculo post homines natos insigni,
dicentis facundiam, nostrorum annales illustrarunt. Hi nimirum si in ea
tempora
inciderent quum Ecclesia in cunis, Eloquentia in pretio fuit; quam non
illi
messem animarum in Christiana horrea contulissent? At nunc temporis,
quo
recentium Vandalorum ac Gothorum
ruditas elegantiam Latio inuidit, illa (proh damnum!)
vsum
cum laude amisit; quoniam simul aestimari desiit, et prodesse. Viderint
nunc hi
Momi quam praeclaro officio Dei
Ecclesiam deuinxerunt, quorum conuitiis horum ora tacent, calami
desident,
quanquam ipsi interim garrulitate picae, non strepitum, sed Eloquentiam
oderunt; et cum tacere nesciant, sed loqui non didicerunt Plagiari ad Catadupa damnandi, vbi rauco allisu
vndarum nolenter excepti discant quam ingrate ipsi delicatas aures
radant. Nos
autem Barbari defuncti caueamus ne
vel cognationem praescriptorum in ea Vrbe teneamus in qua ex Neronis consulto oportet non mores
tantum liberos esse, sed linguas. Caueamus, inquam, contagionem, vt
quoniam
illi libertati orationi nostrae exulant, non Barbaros
nos reliquerint, sed Romanos. Et quum iam vero verius
illata sit illa vis huic nationi, deferatur causa primum ad Consules,
tum etiam
ad Imperatores. Sane autem M.Brutus
qui non modo defloratam puritatem, sed suspicionem eius vindicauit, suo
actu
calculum dedit, ne Latinae linguae castitas adulterari aliquando non
deberet
modo, sed vel videretur. Caesar Dictator
insolens verbum velut scopulum vitandum esse decreuit: Augustus
autem insaniae damnauit eos, qui ea dicerent,
scriberentque quae quis admirari magis, quam intelligere posset: quam
plane
censuram strinxit in nostri aeui Philopponos:
Hi nimirum cacosoli et antiquarij, figuli vocabulorum, Romanum
stylum externis incudibus tundunt ac versant, sonitant,
artificant, tum demum ingeniosi si non intelligantur. Et quomodo
culices laeuia
corpora ac terra auersati, scabra et vlcerosa insistunt, ita hi
concinnam
orationem vsque vsque cauentes, affecta et horrenti gloriantur. Vt hos
ille
exciperet, qui Tiberiam piperata
sanna mulctauit, quod desuetas et exoletas voces aucuparetur? [236] Puto equidem non fascibus eos
caesurum sed securi, qui maiestatem Latinae orationis exoticiis et
aduentitiis
verbis quasi imperiale paludamentum in cetonem, astuta leuidensa
coagmentarent.
At enim hi nihil maiestatis in Eloquentia vident, plurimum ineptiae, ephebaeo, et subsellis continendum. Quod si illis dare tenueris, inde colligent quia Rhetorica inter encyclicas artes legitur prae foribus Philosophiae. Egregie sane illi Brutum Iurisperiti, Caligulae Consules, obiecta metamorphosis Apulei cuiuspiam de asino plumbeo: quasi vero Eloquentia Rhetoricae tropis absoluatur, ac non incipiat illa quae deinde Logicae acumina, Philosophiae arcana, monumenta Historiarum, et quidquid illud est, quod scire iuuat, audire delectat, capacissimo sinu complectatur. Anne tu, quisquis haec audis, Eloquentiam nihil aestimas nisi legitimum strepitum verborum quae prurienti auri modulentur? Quod forte responsurus es, sed absurde, non intelligens sic te Rhetorica musica permutasse. Sed vt somnia haec pro oraculis habeamus, Te quoque in Planetarum numero quos scimus errando non errare; num tu adhuc oratorem non aestimas nisi Rhetorem, aut Poetam, id est, mensorum sillabarum? Hoc etiam forte addes insaniae: sed tum docebis me, amabo, si Eloquentia non naturae ipsi nititur, sed pompae verborum; si argumentum a rebus non mutuatur qua definitis, disparatis, commissis; cur Aristoteles vtriusque Iuris, si quis, consultissimus, in Rhetoricae libris ad Logicam et Philosophiam lectorem saepissime remittit, in his ad Rhetoricam nunquam? Si Oratori in Philosophia peregrino esse liceat, tanquam quae illius nihil intersit; cur M Cicero ad hanc dicendi gloriam aspirans, Philonis Academico sacris Philosophiae imbuendum se dedit, ac deinde ipse familiam oratorum in Vrbe ducens, cum etiam Roscium, publice defendisset, adhuc Graeciam traiiciens Athenis Antiochum Ascalanitam, Rhodij Possidonium audiuit?
Sed ludo operam qui arcem hanc inscitiae sua ruina pronam muralibus pilis impello; vnum tantum sciscitabor: Quando tu vniuersam dicendi artem schematibus et tropis impendis, quale illud est quo Orator iudicum pertinaciam frangit, clientum reatum diluit, testium momenta retundit? Quod illud, quo vitium in odium vocat, voluptatibus repudium scribit: num textrina haec schematum ac troporum, quos etiam adhibet qui in aduersum nititur, et voluptates ad caenam ac somnium inuitat? Apage ergo: ad hunc ensem et arma Philosophia ferrum dat, Rhetorica aciem; hoc est, non id quo pugnes, sed absque quo nequeas pugnare. Certe autem, ne cui ego sua eulogia inuideam, nihil illustrius attendo, et dignius titulo hominis, vsu rationis, quam quod esse oratoris munus maiores nostri deffinierunt, de re qualibet copiose atque ornate dicere, lucifugas cogitationes in panegyrim ac theatrum inferre; atque vnius linguae plectro tam Prothei intellectus celerrimam volubilitatem aequare? antiquitatem retro legere, Orbem radio metiri; vetusta memoriae, noua auribus, monstra admirationi propinare. Et, quaeso, quantum esse aestimemus ex his oris pandectis pro re nata efficere, scita plebium, consulta Senatus, Principum edicta; et modo cothurnis assurgere, modo soccis gradi, aliquando agyrtam ludere, alias Catonem et Curios obstinare, Comicum, Mimicum, eidem capiti sexcentos vultus adoptare? Et quanquam nostri aeui Oratoria fori strepitum, et iudiciorum vortices pertaesa in demonstratiuis maluit amoenari; tamen etiam in tribunalibus illa fixit suae industriae trophaea, cum illum Campum Martium togae felicissime quadrigaret. Cum grauatos testibus reos iudicibus eriperet, ipsis etiam mortis faucibus damnatos, et iam iam deuorandos vindicaret. Quin in hoc Orbis Xenodochio nulla plaga tam mordax grassari audet, cui illa non norit opportunum cataplasma inferre: funera siccis obiicere, naufragia passis commendare; viduitatem coniugum, orbitatem pignorum, charissimorum desideria mitigare. Ita nihil illi par esse potuit, sed nec secundum; vt Numerianus tum Augustus fasce ac securibus timendus, in fastigio honoris mallet Orator quam Imperator appellari.
Quamobrem
ego nihil minus vellem
audire vos (AA) quum horum tenebrionum sibilum, qui desperantes
eloquentiam
oderunt, et telis omnibus [237] supplodunt, ne
quidquam eminere possit quod in illis non suspiciatur. Scilicet si
ipsos
elegantiae imbuerent, tum demum illae Veneres
omnes, et gratiam induissent; at nunc quoniam illae barbara ora et
indigna
dedignantur; conclamatum est, venit summa dies: fuit Eloquentia. Vae
tibi Tulli quod hos in Consulam complices non
habueris; saltem Tulliam tuam eorum
vni desponsasses. Valete Isocrates, Hyperides,
Aeschynes; Tu Fronto Cassi
qui procella eloquij tanquam nauarcha, clauum iudicibus eripiebas. Cur
autem,
nisi quia nihil his vrsis et elegantiae vestrae commune. In quibus,
quoniam
ludere me interim, rideri aduersarios intelligitis, non erit vobis opus
vllius
opera, ne difficultatem in Eloquentia damnetis, ne illa innocentiam
capite
luat, aut, quod caput est, aestimatione. Quin potius laudabitis in Helena hac quod accenderit procos, in Penelope
quod repulerit: ibi maiestatem
Eloquentiae, hic modestiam coronantes. Quapropter aequum esse existimo
in hoc
orationis agone sagum ponere, ac togatum ex acie migrare, quando illa,
mundo
ornamentorum bella, prouentu laudum ditissima, genere diuina,
discipulis
augusta, nouit se etiam auersis commendare. Vos vero (AA) quibus illa
tantum
profuit, per quos est aliis profutura, non committatis vt illa earum
scelus
luat qui humanitatem in studiis oderunt. Quin potius, quae vestra
gratitudo,
illius meritum erit, ex scholarum viridariis succidatis has cupressos,
quae
nihil interim nisi altae floribus vmbram faciunt. Si consilium Dei
capitis in
fidei propagine missilibus linguis, cum lumine linguam approbetis; et
quoniam
illam cum iisdem in Orbe vix iam Christiano de die aduesperasse
doletis, non
patiamini Panthaeum hoc Eloquentiae
huic Troyae subtractum. Si honorem
artium, authorum industriam, Reip. salutem saluam esse vouetis, has
aras, odea,
oracula, satagite ne quando illius interitum deploretis, per quam
aboleri
illis, interire vobis non licet: quin satagite ipsius ope atque vsu,
ingenia
litteris, famam aeternitati transmittere, vt et maiores aequare, et
posteritatem
docere possitis.
DIXI.